„Także skrzydło drugiego cheruba, długości pięciu łokci, dotykało ściany Domu, a drugie skrzydło, mające także pięć łokci, dosięgało skrzydła drugiego cheruba.”
Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.
29:2
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :
29:3
et in sacrificiis eorum, simil oleo conspers tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
29:4
unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem :
29:5
et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,
29:6
prter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem cremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
29:7
Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea.
29:8
Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
29:9
et in sacrificiis eorum simil oleo conspers tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
29:10
decimam decim per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :
29:11
et hircum pro peccato, absque his qu offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.
29:12
Quintadecima vero die mensis septimi, qu vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.
29:13
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
29:14
et in libamentis eorum, simil oleo conspers tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,
29:15
et decimam decim agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :
29:16
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.
29:17
In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
29:18
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
29:19
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
29:20
Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
29:21
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
29:22
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
29:23
Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
29:24
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
29:25
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
29:26
Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
29:27
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
29:28
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
29:31
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
29:32
Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
29:33
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
29:34
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
29:35
Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,
29:36
offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
29:37
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
29:38
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
29:39
Hc offeretis Domino in solemnitatibus vestris : prter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
Link do wersetu
Przy pomocy poniższego formularza możesz wygenerować link odnośnika do tej strony. Można także wygenerować nim kod HTML odnośnika.
Nawigacja
Wczytywanie listy ksiąg ...
Nie bój się! - Werset na dziś
Wersety o pokoju na 365 dni w roku!
Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża. Job 21:9
W Chrystusie
Tajemnicę woli swojej, aby z nastaniem pełni czasów wykonać ją i w Chrystusie połączyć w jedną całość wszystko, i to, co jest na niebiosach, i to, co jest na ziemi w nim... Efez 1:10
Kim jesteś i co masz w Chrystusie.
Czy wiesz że?
Król Herod i Poncjusz Piłat którzy od zawsze byli dla siebie wrogami, po całej sprawie z prześladowaniem Jezusa zostali przyjaciółmi (Łuk 23:12).
Fakty i ciekawostki Biblijne.
Obietnice Boże
Lecz ja będę wypatrywał Pana, będę wyczekiwał Boga mojego zbawienia. Mój Bóg mnie wysłucha! Mich 7:7
"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."
Szukaj w dialogach
Beta
Wczytywanie listy ksiąg ...
Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.