„Jakoście tedy przyjęli Krystusa Jezusa Pana, tak w nim postępujcie.”

Biblia Brzeska: List św. Pawła do Kolosan 2,6

Clementine Vulgate
Księga Liczb 28:9

Tytuł oryginalny
Liber Numeri
28:1
Dixit quoque Dominus ad Moysen :
28:2
Prcipe filiis Isral, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.
28:3
Hc sunt sacrificia qu offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum :
28:4
unum offeretis mane, et alterum ad vesperum :
28:5
decimam partem ephi simil, qu conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.
28:6
Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.
28:7
Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.
28:8
Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.
28:9
Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas simil oleo conspers in sacrificio, et liba :
28:10
qu rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.
28:11
In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,
28:12
et tres decimas simil oleo conspers in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas simil oleo conspers per singulos arietes :
28:13
et decimam decim simil ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.
28:14
Libamenta autem vini, qu per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
28:15
Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
28:16
Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,
28:17
et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis.
28:18
Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.
28:19
Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
28:20
et sacrificia singulorum ex simila qu conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,
28:21
et decimam decim per agnos singulos, id est, per septem agnos.
28:22
Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
28:23
prter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.
28:24
Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
28:25
Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo.
28:26
Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.
28:27
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :
28:28
atque in sacrificiis eorum, simil oleo conspers tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,
28:29
per agnos decimam decim, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,
28:30
qui mactatur pro expiatione : prter holocaustum sempiternum et liba ejus.
28:31
Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

A wiecie, że On się objawił, aby zgładzić grzechy, a grzechu w nim nie ma.
I Jan 3:5

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Kapłan Heli umarł spadając z krzesła do tyłu łamiąc swój kark po tym gdy usłyszał złe wiadomości (dotyczącego tego że Filistyni uprowadzili Arkę Przymierza) (I Sam 4:17-18).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Albowiem Pan nie odrzuca na wieki: Gdy zasmuca, znowu się lituje według obfitości swojej łaski. Zaiste, nieumyślnie trapi i zasmuca synów ludzkich.
Treny 3:31-33


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić