„Ten nakaz daję tobie, synu Tymoteuszu, według wcześniej wygłoszonych o tobie proroctw, abyś toczył zgodnie z nimi dobry bój;”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: I List do Tymoteusza 1,18

Clementine Vulgate
Księga Liczb 27:5

Tytuł oryginalny
Liber Numeri
1Accesserunt autem fili Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. 2Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fderis, atque dixerunt : 3Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, qu concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. 4Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini. 5Qui dixit ad eum : 6Justam rem postulant fili Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hreditatem succedant. 7Ad filios autem Isral loqueris hc : 8Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hreditas. 9Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. 10Quod si et fratres non fuerint, dabitis hreditatem fratribus patris ejus. 11Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Isral sanctum lege perpetua, sicut prcepit Dominus Moysi. 12Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Isral. 13Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron : 14quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. H sunt aqu contradictionis in Cades deserti Sin. 15Cui respondit Moyses : 16Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc : 17et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. 18Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum. 19Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine : 20et dabis ei prcepta cunctis videntibus, et partem glori tu, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Isral. 21Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Isral cum eo, et cetera multitudo. 22Fecit Moyses ut prceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. 23Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit qu mandaverat Dominus.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł do niej król: Nie bój się. Lecz co widzisz? Kobieta odrzekła Saulowi: Widzę nadludzką istotę wychodzącą z ziemi.
I Sam 28:13

W Chrystusie

On tego, który nie znał grzechu, za nas grzechem uczynił, abyśmy w nim stali się sprawiedliwością Bożą.
II Kor 5:21

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Według prawa Rzymskiego, obywatel Rzymski nie mógł być chłostany ani ukrzyżowany. Apostoł Paweł był obywatelem Rzymskim więc nie mógł być legalnie wychłostany (Dz 16:37-38, Dz 22:24-29). Według tradycji Paweł zginął śmiercią męczeńską przez ścięcie w roku 67 po Chrystusie na drodze Ostiańskiej.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Ale kto napije się wody, którą Ja mu dam, nie będzie pragnął na wieki, lecz woda, którą Ja mu dam, stanie się w nim źródłem wody wytryskującej ku żywotowi wiecznemu.
Jan 4:14


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić