„O, ty nieszczęśliwe, burzą miotane, nie pocieszone! Oto Ja położę twoje fundamenty na turkusach, a twoje mury założę na szafirach.”

Biblia Warszawska: Księga Izajasza 54,11

Clementine Vulgate
Księga Liczb 22:1

Tytuł oryginalny
Liber Numeri
22:1
Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.
22:2
Videns autem Balac filius Sephor omnia qu fecerat Isral Amorrho,
22:3
et quod pertimuissent eum Moabit, et impetum ejus ferre non possent,
22:4
dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.
22:5
Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terr filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex gypto, qui operuit superficiem terr, sedens contra me.
22:6
Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.
22:7
Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac,
22:8
ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum :
22:9
Quid sibi volunt homines isti apud te ?
22:10
Respondit : Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,
22:11
dicens : Ecce populus qui egressus est de gypto, operuit superficiem terr : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.
22:12
Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est.
22:13
Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.
22:14
Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum.
22:15
Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.
22:16
Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris venire ad me :
22:17
paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : veni, et maledic populo isti.
22:18
Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.
22:19
Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.
22:20
Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi prcepero, facias.
22:21
Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.
22:22
Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asin, et duos pueros habebat secum.
22:23
Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,
22:24
stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vine cingebantur.
22:25
Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam :
22:26
et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.
22:27
Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis : qui iratus, vehementius cdebat fuste latera ejus.
22:28
Aperuitque Dominus os asin, et locuta est : Quid feci tibi ? cur percutis me ecce jam tertio ?
22:29
Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illusisti mihi : utinam haberem gladium, ut te percuterem !
22:30
Dixit asina : Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in prsentem diem ? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait : Numquam.
22:31
Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram.
22:32
Cui angelus : Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam ? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria :
22:33
et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.
22:34
Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me : et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar.
22:35
Ait angelus : Vade cum istis, et cave ne aliud quam prcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.
22:36
Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.
22:37
Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ?
22:38
Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ?
22:39
Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, qu in extremis regni ejus finibus erat.
22:40
Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera.
22:41
Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

Usprawiedliwieni tedy z wiary, pokój mamy z Bogiem przez Pana naszego, Jezusa Chrystusa,
Rzym 5:1

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Po tym jak Samuel namaścił Saula na króla powiedział mu aby poczekał na niego w Gilgal 7 dni (I Sam 10:8). Saul czekał 7 dni i gdy Samuel nie pojawił się złożył ofiarę samodzielnie. Wtedy zjawił się Samuel i powiedział Saulowi że z powodu tego że nie zaczekał jego królestwo "nie utrzyma się" (I Sam 13:7-14).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Którzy mocą Bożą strzeżeni jesteście przez wiarę w zbawienie, przygotowane do objawienia się w czasie ostatecznym.
I Piotr 1:5


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić