„Odrzuciwszy więc wszelkie zło, wszelki podstęp i udawanie, zazdrość i jakiekolwiek złe mowy,”

Biblia Tysiąclecia: 1 List św. Piotra 2,1

Clementine Vulgate
Księga Liczb 19:3

Tytuł oryginalny
Liber Numeri
1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2Ista est religio victim, quam constituit Dominus. Prcipe filiis Isral, ut adducant ad te vaccam rufam tatis integr, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum : 3tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castram, immolabit in conspectu omnium : 4et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, 5comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flamm traditis. 6Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, qu vaccam vorat. 7Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum. 8Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum. 9Colliget autem vir mundus cineres vacc, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Isral in custodiam, et in aquam aspersionis : quia pro peccato vacca combusta est. 10Cumque laverit qui vacc portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Isral, et adven qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo. 11Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, 12aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari. 13Omnis qui tetigerit human anim morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Isral : quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. 14Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo : omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa qu ibi sunt, polluta erunt septem diebus. 15Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit. 16Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus. 17Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas : 18in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos : 19atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die : expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. 20Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesi : quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus. 21Erit hoc prceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. 22Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet : et anima, qu horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Pozostań przy mnie, Nie bój się; kto nastawać będzie na moje życie nastawać będzie i na twoje życie, lecz u mnie jesteś pod dobrą opieką.
I Sam 22:23

W Chrystusie

Który też wycisnął na nas pieczęć i dał zadatek Ducha do serc naszych.
II Kor 1:22

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Czy wiesz że podczas przekraczania Morza Galilejskiego gdy nagle zerwała się burza, łodziom Jezusa i uczniów towarzyszyły także inne łodzie Mat 8:23-27, Mar 4:35-41, Łuk 8:22-25. Zobacz także: Mar 4:36.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A temu, który was może ustrzec od upadku i stawić nieskalanych z weselem przed obliczem swojej chwały, Jedynemu Bogu, Zbawicielowi naszemu przez Jezusa Chrystusa, Pana naszego, niech będzie chwała, uwielbienie, moc i władza przed wszystkimi wiekami i teraz, i po wszystkie wieki. Amen.
Judy 1:24-25


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić