Clementine Vulgate
Księga Liczb 17:10
Tytuł oryginalnyLiber Numeri
Loquere ad filios Isral, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virg su.
Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Isral, quibus contra vos murmurant.
Locutusque est Moyses ad filios Isral : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virg duodecim absque virga Aaron.
sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Isral : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.
Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Isral, et quiescant querel eorum a me, ne moriantur.
Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ?
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?