Clementine Vulgate
Księga Kapłańska 8:6
Tytuł oryginalnyLiber Leviticus
Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :
vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,
Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut prceperat ei Dominus.
Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.
filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.
Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,
immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.
Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :
Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,
lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut prceperat ei.
Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :
quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auricul dextr Aaron, et pollicem manus ejus dextr, similiter et pedis.
Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auricul singulorum dextr, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :
adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem qu operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.
Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,
rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.
Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut prceperat ei Dominus.
Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.
Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, prcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut prcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :
De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestr ; septem enim diebus finitur consecratio :
Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi prceptum est.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?