Clementine Vulgate
Księga Kapłańska 7:25
Tytuł oryginalnyLiber Leviticus
idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.
Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hosti lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
Et omne sacrificium simil, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine prparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur :
sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura qua per singulos dividetur.
Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas :
Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die : sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est :
Si quis de carnibus victim pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius qucumque anima tali se edulio contaminaverit, prvaricationis rea erit.
Caro, qu aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur ex ea.
Anima polluta qu ederit de carnibus hosti pacificorum, qu oblata est Domino, peribit de populis suis.
Et qu tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei qu polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.
Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.
Loquere filiis Isral, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.
Tenebit manibus adipem hosti, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,
Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.
Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Isral de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Isral.
Hc est unctio Aaron et filiorum ejus in cremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,
Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,
quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Isral ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?