„Większa będzie sława domu tego pośledniego, niż onego pierwszego, mówi Pan zastępów; bo na tem miejscu dam pokój, mówi Pan zastępów.”

Biblia Gdańska (1881): Aggieusz 2,10

Clementine Vulgate
Księga Kapłańska 4:1

Tytuł oryginalny
Liber Leviticus
4:1
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
4:2
Loquere filiis Isral : Anima, qu peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, qu prcepit ut non fierent, quippiam fecerit :
4:3
si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino :
4:4
et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.
4:5
Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.
4:6
Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii.
4:7
Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii : omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
4:8
Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia qu intrinsecus sunt :
4:9
duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis,
4:10
sicut aufertur de vitulo hosti pacificorum : et adolebit ea super altare holocausti.
4:11
Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
4:12
et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent : incendetque ea super lignorum struem, qu in loco effusorum cinerum cremabuntur.
4:13
Quod si omnis turba Isral ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,
4:14
et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.
4:15
Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,
4:16
inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,
4:17
tincto digito aspergens septies contra velum.
4:18
Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii : reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
4:19
Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare :
4:20
sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius : et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.
4:21
Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum : quia est pro peccato multitudinis.
4:22
Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur :
4:23
et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.
4:24
Ponetque manum suam super caput ejus : cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,
4:25
tinget sacerdos digitum in sanguine hosti pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.
4:26
Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
4:27
Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terr, ut faciat quidquam de his, qu Domini lege prohibentur, atque delinquat,
4:28
et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.
4:29
Ponetque manum super caput hosti qu pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.
4:30
Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo : et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
4:31
Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino : rogabitque pro eo, et dimittetur ei.
4:32
Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam :
4:33
ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cdi holocaustorum hosti.
4:34
Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
4:35
Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini : rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Potem rzekł Dawid do Salomona, swego syna: Zabierz się dzielnie i ochotnie do dzieła, Nie bój się i Nie lękaj się, gdyż Pan, Bóg mój, będzie z tobą. On cię nie zawiedzie ani cię nie opuści, dopóki nie będzie wykonana cała praca wokoło służby w świątyni Pana.
I Kron 28:20

W Chrystusie

Ku uwielbieniu chwalebnej łaski swojej, którą nas obdarzył w Umiłowanym.
Efez 1:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Drugiej Księdze Samuela (II Sam 12:1-14) prorok Natan konfrontuje Dawida za jego grzech cudzołóstwa z Batszebą i zamordowanie jej męża opowiadając mu przypowieść. Po usłyszeniu przypowieści Dawid złości się i mówi że człowiek który to uczynił powinien umrzeć i odpłacić za to "czterokrotnie". Okazało się że on jest człowiekiem z przypowieści a "czworaka" odpłata którą "prorokował" o sobie niedługo miała się ziścić. Za jednego człowieka którego zabił (Uriasza męża Batszeby) zginęli później jego czterej synowie: (II Sam 12:15-19, II Sam 13:28-33, II Sam 18:14-15, I Król 2:23-25).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Ja, jedynie Ja, jestem Panem, a oprócz mnie nie ma wybawiciela.
Iz 43:11


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić