Clementine Vulgate
Księga Kapłańska 25:1
Tytuł oryginalnyLiber Leviticus
Loquere filiis Isral, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
septimo autem anno sabbatum erit terr, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.
Qu sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terr est :
sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancill et mercenario tuo, et adven qui peregrinantur apud te :
Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, qu simul faciunt annos quadraginta novem :
et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terr tu : ipse est enim jubilus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam :
quia jubilus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemi non colligetis,
Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubili emes ab eo,
Quanto plures anni remanserint post jubilum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi.
Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
Facite prcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ?
seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera.
Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.
computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.
Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilo.
Sin autem in villa domus, qu muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilo revertetur ad dominum.
si redempt non fuerint, in jubilo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Isral.
Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,
ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra gypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.
et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos :
et hreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in ternum : fratres autem vestros filios Isral ne opprimatis per potentiam.
Si invaluerit apud vos manus adven atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus :
et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis su usque ad annum jubilum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.
si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?