„I z powodu miłości raczej zachęcam, będąc prawie starcem Pawłem, a teraz także więźniem Jezusa Chrystusa.”

Nowa Biblia Gdańska: List do Filemona 1,9

Clementine Vulgate
Księga Kapłańska 22:2

Tytuł oryginalny
Liber Leviticus
22:1
Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens :
22:2
Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his qu consecrata sunt filiorum Isral, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, qu ipsi offerunt. Ego Dominus.
22:3
Dic ad eos, et ad posteros eorum : Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea qu consecrata sunt, et qu obtulerunt filii Isral Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus.
22:4
Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his qu sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,
22:5
et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus,
22:6
immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his qu sanctificata sunt : sed cum laverit carnem suam aqua,
22:7
et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
22:8
Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.
22:9
Custodiant prcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.
22:10
Omnis alienigena non comedet de sanctificatis ; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis.
22:11
Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis.
22:12
Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his qu sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.
22:13
Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui : sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.
22:14
Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium.
22:15
Nec contaminabunt sanctificata filiorum Isral, qu offerunt Domino :
22:16
ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.
22:17
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
22:18
Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Isral, dicesque ad eos : Homo de domo Isral, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,
22:19
ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris :
22:20
si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.
22:21
Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit : omnis macula non erit in eo.
22:22
Si ccum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem : non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.
22:23
Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.
22:24
Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
22:25
De manu alienigen non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia : non suscipietis ea.
22:26
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
22:27
Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris su : die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino.
22:28
Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum ftibus suis.
22:29
Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,
22:30
eodem die comedetis eam : non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.
22:31
Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus.
22:32
Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Isral. Ego Dominus qui sanctifico vos,
22:33
et eduxi de terra gypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Rzekł do nich Izajasz: Tak powiedzcie waszemu panu: Tak mówi Pan: Nie bój się tych słów, które słyszałeś, a którymi lżyli mnie pachołcy króla asyryjskiego.
II Król 19:6

W Chrystusie

W którym i obrzezani jesteście obrzezką nie ręką uczynioną, to jest, zewlekłszy ciało wszystkich grzechów ciała przez obrzezkę Chrystusową.
BG Kol 2:11

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Prorok Zachariasz (syn Berechiasza - Zach 1:1) który napisał Księgę Zachariasza został zamordowany między Świątynią a ołtarzem (Mat 23:35, Łuk 11:51).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Ale wy jesteście rodem wybranym, królewskim kapłaństwem, narodem świętym, ludem nabytym, abyście rozgłaszali cnoty tego, który was powołał z ciemności do cudownej swojej światłości...
I Piotr 2:9


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić