Clementine Vulgate
Księga Kapłańska 11:2
Tytuł oryginalnyLiber Leviticus
Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
Hc sunt qu gignuntur in aquis, et vesci licitum est : omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum qu in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
Hc sunt qu de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et halietum,
Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per qu salit super terram,
comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.
et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.
Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit : et qui tetigerit illud, contaminabitur.
Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, qu incedunt quadrupedia, immundum erit : qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum : quia omnia hc immunda sunt vobis.
Hc quoque inter polluta reputabuntur de his qu moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,
et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia : et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.
Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
Fontes vero et cistern, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.
Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.
Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum :
et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra gypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.
Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis anim viventis, qu movetur in aqua, et reptat in terra,
ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?