„Mając wam więcej pisać, nie chciałem przez papir i inkaust, abowiem spodziewam się być u was i ustnie mówić, aby wesele wasze było zupełne.”

Biblia Jakuba Wujka: 2 List św. Jana 1,12

Clementine Vulgate
Księga Kapłańska 10:3

Tytuł oryginalny
Liber Leviticus
1Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum : quod eis prceptum non erat. 2Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. 3Dixitque Moyses ad Aaron : Hoc est quod locutus est Dominus : Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron. 4Vocatis autem Moyses Misale et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos : Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra. 5Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum. 6Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus : Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem ctum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Isral, plangant incendium quod Dominus suscitavit : 7vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis : oleum quippe sanct unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta prceptum Moysi. 8Dixit quoque Dominus ad Aaron : 9Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini : quia prceptum sempiternum est in generationes vestras : 10et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum ; 11doceatisque filios Isral omnia legitima mea qu locutus est Dominus ad eos per manum Moysi. 12Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui : Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est. 13Comedetis autem in loco sancto : quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut prceptum est mihi. 14Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et fili tu tecum : tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Isral : 15eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut prcepit Dominus. 16Inter hc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum qureret Moyses, exustum reperit : iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait : 17Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, qu Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini, 18prsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut prceptum est mihi ? 19Respondit Aaron : Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino : mihi autem accidit quod vides ; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cremoniis mente lugubri ? 20Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

A oni zwyciężyli go przez krew Baranka i przez słowo świadectwa swojego, i nie umiłowali życia swojego tak, by raczej je obrać niż śmierć.
Obj 12:11

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Szczepan był pierwszym Chrześcijańskim męczennikiem (Dz 6,7-8, Dz 6,2).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Lecz teraz, bądź mężny, Zorobabelu! - mówi Pan. - Bądź mężny, arcykapłanie Jozue, synu Jehosadaka! Bądź mężny, cały ludu kraju! - mówi Pan. - Do dzieła, bo ja jestem z wami! - mówi Pan Zastępów.
Ag 2:4


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić