„niech wydadzą nam siedmiu mężczyzn z jego potomków. Powiesimy ich wobec Pana na wzgórzu Saula, który był wybrańcem Pańskim. Król odpowiedział: Wydam ich wam.”

Biblia Tysiąclecia: 2 Księga Samuela 21,6

Clementine Vulgate
Księga Kapłańska 10:2

Tytuł oryginalny
Liber Leviticus
10:1
Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum : quod eis prceptum non erat.
10:2
Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
10:3
Dixitque Moyses ad Aaron : Hoc est quod locutus est Dominus : Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.
10:4
Vocatis autem Moyses Misale et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos : Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra.
10:5
Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum.
10:6
Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus : Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem ctum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Isral, plangant incendium quod Dominus suscitavit :
10:7
vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis : oleum quippe sanct unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta prceptum Moysi.
10:8
Dixit quoque Dominus ad Aaron :
10:9
Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini : quia prceptum sempiternum est in generationes vestras :
10:10
et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum ;
10:11
doceatisque filios Isral omnia legitima mea qu locutus est Dominus ad eos per manum Moysi.
10:12
Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui : Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est.
10:13
Comedetis autem in loco sancto : quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut prceptum est mihi.
10:14
Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et fili tu tecum : tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Isral :
10:15
eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut prcepit Dominus.
10:16
Inter hc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum qureret Moyses, exustum reperit : iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait :
10:17
Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, qu Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,
10:18
prsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut prceptum est mihi ?
10:19
Respondit Aaron : Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino : mihi autem accidit quod vides ; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cremoniis mente lugubri ?
10:20
Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

Kto zaś łączy się z Panem, jest z nim jednym duchem.
I Kor 6:17

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Sydończycy byli ekspertami w wyrębie drzewa (I Król 5:6).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Potężna będzie władza i pokój bez końca na tronie Dawida i w jego królestwie, gdyż utrwali ją i oprze na prawie i sprawiedliwości, odtąd aż na wieki. Dokona tego żarliwość Pana Zastępów.
Iz 9:6


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić