„Już nie jako sługę, ale więcej niż sługę, to jest brata miłego, zwłaszcza mnie, a jako daleko więcej tobie i według ciała, i w Panu.”

Biblia Gdańska (1632): Filemona 1,16

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Jozuego 6:12

Tytuł oryginalny
Liber Josue
6:1
Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Isral, et nullus egredi audebat aut ingredi.
6:2
Dixitque Dominus ad Josue : Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros.
6:3
Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem : sic facietis sex diebus.
6:4
Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilo, et prcedant arcam fderis : septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.
6:5
Cumque insonuerit vox tub longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.
6:6
Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos : Tollite arcam fderis : et septem alii sacerdotes tollant septem jubilorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.
6:7
Ad populum quoque ait : Ite, et circuite civitatem, armati, prcedentes arcam Domini.
6:8
Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam fderis Domini,
6:9
omnisque prcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.
6:10
Prceperat autem Josue populo, dicens : Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis : Clamate, et vociferamini.
6:11
Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi.
6:12
Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,
6:13
et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilo usus est : prcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes : et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.
6:14
Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
6:15
Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.
6:16
Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Isral : Vociferamini : tradidit enim vobis Dominus civitatem.
6:17
Sitque civitas hc anathema, et omnia qu in ea sunt, Domino : sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt : abscondit enim nuntios quos direximus.
6:18
Vos autem cavete ne de his, qu prcepta sunt, quippiam contingatis, et sitis prvaricationis rei, et omnia castra Isral sub peccato sint atque turbentur.
6:19
Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum neorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus.
6:20
Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt : et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat : ceperuntque civitatem,
6:21
et interfecerunt omnia qu erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
6:22
Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue : Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia qu illius sunt, sicut illi juramento firmastis.
6:23
Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Isral manere fecerunt.
6:24
Urbem autem, et omnia qu erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis neis, ac ferro, qu in rarium Domini consecrarunt.
6:25
Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia qu habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Isral, usque in prsentem diem : eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens :
6:26
Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et dificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus.
6:27
Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł Pan do mnie: Nie bój się go, gdyż wydałem go w twoją rękę wraz z całym jego ludem i jego ziemią. Postąpisz z nim tak, jak postąpiłeś z Sychonem, królem amorejskim, mieszkającym w Cheszbonie.
V Mojż 3:2

W Chrystusie

On tego, który nie znał grzechu, za nas grzechem uczynił, abyśmy w nim stali się sprawiedliwością Bożą.
II Kor 5:21

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Srebro nie miało zbyt dużej wartości w czasach w których żył Salomon (I Król 10,21).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

W owym dniu wysłucham - mówi Pan - wysłucham nieba, a ono wysłucha ziemi,
Oz 2:23


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić