„Potem ona pozostanie przez trzydzieści trzy dni we krwi swego oczyszczenia; nie dotknie żadnej świętej rzeczy ani nie wejdzie do świątyni, aż wypełnią się dni jej oczyszczenia.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Księga Kapłańska 12,4

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Jozuego 24:2

Tytuł oryginalny
Liber Josue
24:1
Congregavitque Josue omnes tribus Isral in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros : steteruntque in conspectu Domini,
24:2
et ad populum sic locutus est : Hc dicit Dominus Deus Isral : Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor : servieruntque diis alienis.
24:3
Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotami finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus,
24:4
et dedi ei Isaac : illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum : Jacob vero et filii ejus descenderunt in gyptum.
24:5
Misique Moysen et Aaron, et percussi gyptum multis signis atque portentis.
24:6
Eduxique vos et patres vestros de gypto, et venistis ad mare : persecutique sunt gyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum.
24:7
Clamaverunt autem ad Dominum filii Isral : qui posuit tenebras inter vos et gyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta qu in gypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore :
24:8
et introduxi vos in terram Amorrhi, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos.
24:9
Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Isralem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis :
24:10
et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus.
24:11
Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhus et Pherezus, et Chananus, et Hethus, et Gergezus, et Hevus, et Jebusus : et tradidi illos in manus vestras.
24:12
Misique ante vos crabrones : et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhorum, non in gladio nec in arcu tuo.
24:13
Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non dificastis, ut habitaretis in eis : vineas, et oliveta, qu non plantastis.
24:14
Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo : et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in gypto, ac servite Domino.
24:15
Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur : eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis : utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhorum, in quorum terra habitatis : ego autem et domus mea serviemus Domino.
24:16
Responditque populus, et ait : Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis.
24:17
Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra gypti, de domo servitutis : fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus.
24:18
Et ejecit universas gentes, Amorrhum habitatorem terr quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster.
24:19
Dixitque Josue ad populum : Non poteritis servire Domino : Deus enim sanctus et fortis mulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.
24:20
Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet, postquam vobis prstiterit bona.
24:21
Dixitque populus ad Josue : Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus.
24:22
Et Josue ad populum : Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque : Testes.
24:23
Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Isral.
24:24
Dixitque populus ad Josue : Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus prceptis ejus.
24:25
Percussit ergo Josue in die illo fdus, et proposuit populo prcepta atque judicia in Sichem.
24:26
Scripsit quoque omnia verba hc in volumine legis Domini : et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, qu erat in sanctuario Domini :
24:27
et dixit ad omnem populum : En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, qu locutus est vobis : ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.
24:28
Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.
24:29
Et post hc mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum :
24:30
sepelieruntque eum in finibus possessionis su in Thamnathsare, qu est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas.
24:31
Servivitque Isral Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini qu fecerat in Isral.
24:32
Ossa quoque Joseph, qu tulerant filii Isral de gypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph.
24:33
Eleazar quoque filius Aaron mortuus est : et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, qu data est ei in monte Ephraim.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Lecz umysły ich otępiały. Albowiem aż do dnia dzisiejszego przy czytaniu starego przymierza ta sama zasłona pozostaje nie odsłonięta, gdyż w Chrystusie zostaje ona usunięta.
II Kor 3:14

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Pierwszym mężem Rut był Machlon (Rut 1:4-5, Rut 4:10). Po jego śmierci wyszła ona ponownie za mąż za Boaza (Rut 4:13).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Przewodnikowi chóru. Pieśń synów Koracha na nutę: "Dziewice..." Bóg jest ucieczką i siłą naszą, Pomocą w utrapieniach najpewniejszą.
Ps 46:1-2


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić