Clementine Vulgate
Księga Jozuego 15:61
Tytuł oryginalnyLiber Josue
Igitur sors filiorum Jud per cognationes suas ista fuit : a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plag.
Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina : ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem gypti : eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridian plag.
Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis : et ea qu respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.
Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Bon filii Ruben :
et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, qu est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis : transitque aquas, qu vocantur fons solis : et erunt exitus ejus ad fontem Rogel.
Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusi ad meridiem, hc est Jerusalem : et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem :
pertransitque a vertice montis usque ad fontem aqu Nephtoa : et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, qu est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir : transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon : et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut prceperat ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, qu prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
Qu, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb : Quid habes ? inquit.
At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie : Cabseel et Eder et Jagur,
Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem gypti, et mare magnum terminus ejus.
Jebusum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere : habitavitque Jebusus cum filiis Juda in Jerusalem usque in prsentem diem.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?