„Ponadto, bracia, prosimy was i zachęcamy przez Pana Jezusa, abyście – według otrzymanego od nas pouczenia o tym, jak należy postępować i podobać się Bogu – coraz bardziej w tym obfitowali.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: I List do Tesaloniczan 4,1

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Jozuego 15:59

Tytuł oryginalny
Liber Josue
15:1
Igitur sors filiorum Jud per cognationes suas ista fuit : a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plag.
15:2
Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, qu respicit meridiem.
15:3
Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina : ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
15:4
atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem gypti : eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridian plag.
15:5
Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis : et ea qu respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.
15:6
Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Bon filii Ruben :
15:7
et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, qu est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis : transitque aquas, qu vocantur fons solis : et erunt exitus ejus ad fontem Rogel.
15:8
Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusi ad meridiem, hc est Jerusalem : et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem :
15:9
pertransitque a vertice montis usque ad fontem aqu Nephtoa : et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, qu est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
15:10
Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir : transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon : et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
15:11
Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
15:12
Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.
15:13
Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut prceperat ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
15:14
Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
15:15
Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, qu prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
15:16
Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
15:17
Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior : deditque ei Axam filiam suam uxorem.
15:18
Qu, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb : Quid habes ? inquit.
15:19
At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
15:20
Hc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.
15:21
Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie : Cabseel et Eder et Jagur,
15:22
et Cyna et Dimona et Adada,
15:23
et Cades et Asor et Jethnam,
15:24
Ziph et Telem et Baloth,
15:25
Asor nova et Carioth, Hesron, hc est Asor ;
15:26
Amam, Sama, et Molada,
15:27
et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
15:28
et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
15:29
et Baala et Jim et Esem,
15:30
et Eltholad et Cesil et Harma,
15:31
et Siceleg et Medemena et Sensenna,
15:32
Lebaoth et Selim et An et Remon. Omnes civitates viginti novem, et vill earum.
15:33
In campestribus vero : Estaol et Sarea et Asena,
15:34
et Zano et ngannim et Taphua et Enaim,
15:35
et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,
15:36
et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim : urbes quatuordecim, et vill earum.
15:37
Sanan et Hadassa et Magdalgad,
15:38
Delean et Masepha et Jecthel,
15:39
Lachis et Bascath et Eglon,
15:40
Chebbon et Leheman et Cethlis,
15:41
et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda : civitates sedecim, et vill earum.
15:42
Labana et Ether et Asan,
15:43
Jephtha et Esna et Nesib,
15:44
et Ceila et Achzib et Maresa : civitates novem, et vill earum.
15:45
Accaron cum vicis et villulis suis.
15:46
Ab Accaron usque ad mare : omnia qu vergunt ad Azotum et viculos ejus.
15:47
Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem gypti, et mare magnum terminus ejus.
15:48
Et in monte : Samir et Jether et Socoth
15:49
et Danna et Cariathsenna, hc est Dabir :
15:50
Anab et Istemo et Anim,
15:51
Gosen et Olon et Gilo : civitates undecim et vill earum.
15:52
Arab et Ruma et Esaan,
15:53
et Janum et Beththaphua et Apheca,
15:54
Athmatha, et Cariath Arbe, hc est Hebron, et Sior : civitates novem, et vill earum.
15:55
Maon et Carmel et Ziph et Jota,
15:56
Jezral et Jucadam et Zano,
15:57
Accain, Gabaa et Thamna : civitates decem et vill earum.
15:58
Halhul, et Besur, et Gedor,
15:59
Mareth, et Bethanoth, et Eltecon : civitates sex et vill earum.
15:60
Cariathbaal, hc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba : civitates du, et vill earum.
15:61
In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,
15:62
et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi : civitates sex, et vill earum.
15:63
Jebusum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere : habitavitque Jebusus cum filiis Juda in Jerusalem usque in prsentem diem.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Przeznaczył nas dla siebie do synostwa przez Jezusa Chrystusa według upodobania woli swojej
Efez 1:5

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Zwrot "pod słońcem" został użyty 29 razy w Księdze Kaznodziei Salomona.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Pouczę ciebie i wskażę ci drogę, którą masz iść; Będę ci służył radą, a oko moje spocznie na tobie.
Ps 32:8


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić