Clementine Vulgate
Księga Jeremiasza 39:2
Tytuł oryginalnyProphetia Jeremiæ
Anno nono Sedeci regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, ad Jerusalem, et obsidebant eam.
et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media : Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis.
Cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt : et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam qu erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti.
Persecutus est autem eos exercitus Chaldorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontin, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, qu est in terra Emath : et locutus est ad eum judicia.
Et occidit rex Babylonis filios Sedeci in Reblatha, in oculis ejus : et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis.
Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem.
Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan, magister militum, in terra Juda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa.
Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias : sed ut voluerit, sic facias ei.
Misit ergo Nabuzardan princeps militi, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis,
miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoli filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo.
Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens :
Vade, et dic Abdemelech thiopi, dicens : Hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral : Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa.
sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?