„Pierwszy tedy anioł zatrąbił i zstał się grad i ogień zmieszane ze krwią; i zrzucone są na ziemię, a trzecia część drzew spalona jest i wszelkie siano zielone spalone jest.”

Biblia Brzeska: Objawienie św. Jana 8,7

Clementine Vulgate
Księga Jeremiasza 22:27

Tytuł oryginalny
Prophetia Jeremiæ
22:1
Hc dicit Dominus : Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc,
22:2
et dices : [Audi verbum Domini, rex Juda,qui sedes super solium David :tu et servi tui, et populus tuus,qui ingredimini per portas istas.
22:3
Hc dicit Dominus :Facite judicium et justitiam,et liberate vi oppressum de manu calumniatoris :et advenam, et pupillum, et viduamnolite contristare, neque opprimatis inique,et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
22:4
Si enim facientes feceritis verbum istud,ingredientur per portas domus hujus,reges sedentes de genere David super thronum ejus,et ascendentes currus et equos,ipsi, et servi, et populus eorum.
22:5
Quod si non audieritis verba hc :in memetipso juravi, dicit Dominus,quia in solitudinem erit domus hc.
22:6
Quia hc dicit Dominus super domum regis Juda :Galaad, tu mihi caput Libani,si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !
22:7
Et sanctificabo super te, interficientem virum, et arma ejus :et succident electas cedros tuas,et prcipitabunt in ignem.
22:8
Et pertransibunt gentes mult per civitatem hanc,et dicet unusquisque proximo suo :Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi ?
22:9
Et respondebunt :Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui,et adoraverint deos alienos et servierint eis.
22:10
Nolite flere mortuum,neque lugeatis super eum fletu :plangite eum qui egreditur,quia non revertetur ultra,nec videbit terram nativitatis su.
22:11
Quia hc dicit Dominus ad Sellum,filium Josi, regem Juda,qui regnavit pro Josia patre suo,qui egressus est de loco isto :Non revertetur huc amplius,
22:12
sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur,et terram istam non videbit amplius.
22:13
V qui dificat domum suam in injustitia,et cnacula sua non in judicio :amicum suum opprimet frustra,et mercedem ejus non reddet ei :
22:14
qui dicit : dificabo mihi domum latam,et cnacula spatiosa :qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina,pingitque sinopide.
22:15
Numquid regnabis quoniam confers te cedro ?pater tuus numquid non comedit et bibit,et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei ?
22:16
Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum :numquid non ideo quia cognovit me ? dicit Dominus.
22:17
Tui vero oculi et cor ad avaritiam,et ad sanguinem innocentem fundendum,et ad calumniam, et ad cursum mali operis.
22:18
Propterea hc dicit Dominus ad Joakim,filium Josi, regem Juda :Non plangent eum : V frater ! et v soror !Non concrepabunt ei : V domine ! et v inclyte !
22:19
Sepultura asini sepelietur,putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.]
22:20
[Ascende Libanum, et clama :et in Basan da vocem tuam,et clama ad transeuntes,quia contriti sunt omnes amatores tui.
22:21
Locutus sum ad te in abundantia tua,et dixisti : Non audiam :hc est via tua ab adolescentia tua,quia non audisti vocem meam.
22:22
Omnes pastores tuos pascet ventus,et amatores tui in captivitatem ibunt :et tunc confunderis,et erubesces ab omni malitia tua.
22:23
Qu sedes in Libano,et nidificas in cedris,quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores,quasi dolores parturientis ?
22:24
Vivo ego, dicit Dominus,quia si fuerit Jechonias, filius Joakim, regis Juda,annulus in manu dextera mea,inde evellam eum,
22:25
et dabo te in manu qurentium animam tuam,et in manu quorum tu formidas faciem,et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,et in manu Chaldorum :
22:26
et mittam te, et matrem tuam qu genuit te,in terram alienam, in qua nati non estis,ibique moriemini.
22:27
Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc,non revertentur.
22:28
Numquid vas fictile atque contritumvir iste Jechonias ?numquid vas absque omni voluptate ?Quare abjecti sunt ipse et semen ejus,et projecti in terram quam ignoraverunt ?
22:29
Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.
22:30
Hc dicit Dominus :Scribe virum istum sterilem,virum qui in diebus suis non prosperabitur :nec enim erit de semine ejus virqui sedeat super solium David,et potestatem habeat ultra in Juda.]

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bójcie się ich, gdyż Pan, wasz Bóg, walczy za was.
V Mojż 3:22

W Chrystusie

W końcu, bracia moi, umacniajcie się w Panu i w potężnej mocy jego.
Efez 6:10

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Salomon spędził 7 lat budując Świątynię Bożą (I Król 6:38) ale budowa jego własnego pałacu zajęła mu dwa razy więcej czasu bo aż 13 lat (I Król 7:1).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Gdzież jest, o śmierci, zwycięstwo twoje? Gdzież jest, o śmierci, żądło twoje? A żądłem śmierci jest grzech, a mocą grzechu jest zakon; Ale Bogu niech będą dzięki, który nam daje zwycięstwo przez Pana naszego, Jezusa Chrystusa. A tak, bracia moi mili, bądźcie stali, niewzruszeni, zawsze pełni zapału do pracy dla Pana, wiedząc, że trud wasz nie jest daremny w Panu.
I Kor 15:55-58


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić