„Zatem wielu z jego uczniów, kiedy to usłyszało, powiedziało: Twarde to jest słowo; któż go może słuchać?”

Nowa Biblia Gdańska: Dobra Nowina spisana przez Jana 6,60

Clementine Vulgate
Księga Jeremiasza 21:13

Tytuł oryginalny
Prophetia Jeremiæ
21:1
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur, filium Melchi, et Sophoniam, filium Maasi, sacerdotem, dicens :
21:2
Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, prliatur adversum nos : si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis.
21:3
Et dixit Jeremias ad eos : Sic dicetis Sedeci :
21:4
Hc dicit Dominus Deus Isral : Ecce ego convertam vasa belli, qu in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis, et Chaldos, qui obsident vos in circuitu murorum : et congregabo ea in medio civitatis hujus.
21:5
Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi.
21:6
Et percutiam habitatores civitatis hujus : homines et besti pestilentia magna morientur.
21:7
Et post hc ait Dominus : Dabo Sedeciam, regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu qurentium animam eorum : et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur neque parcet, nec miserebitur.
21:8
Et ad populum hunc dices : Hc dicit Dominus : Ecce ego do coram vobis viam vit, et viam mortis.
21:9
Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste : qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.
21:10
Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus : in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.
21:11
Et domui regis Juda : [Audite verba Domini,
21:12
domus David :Hc dicit Dominus :Judicate mane judicium,et eruite vi oppressum de manu calumniantis,ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea,et succendatur, et non sit qui extinguat,propter malitiam studiorum vestrorum.
21:13
Ecce ego ad te, habitatricem vallis solid atque campestris,ait Dominus :qui dicitis : Quis percutiet nos ?et quis ingredietur domos nostras ?
21:14
Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum,dicit Dominus :et succendam ignem in saltu ejus,et devorabit omnia in circuitu ejus.]

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Pozostań przy mnie, Nie bój się; kto nastawać będzie na moje życie nastawać będzie i na twoje życie, lecz u mnie jesteś pod dobrą opieką.
I Sam 22:23

W Chrystusie

Byliście bowiem niegdyś ciemnością, a teraz jesteście światłością w Panu. Postępujcie jako dzieci światłości ...
Efez 5:8

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Słowo "anioł" pochodzi od Greckiego słowa "aggelos" oznaczającego "posłańca".

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A osiągnąwszy pełnię doskonałości, stał się dla wszystkich, którzy mu są posłuszni, sprawcą zbawienia wiecznego
Hebr 5:9


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić