Clementine Vulgate
Księga Izajasza 48:20
Tytuł oryginalnyProphetia Isaiæ
[Audite hc, domus Jacob,qui vocamini nomine Isral,et de aquis Juda existis ;qui juratis in nomine Domini,et Dei Isral recordamininon in veritate neque in justitia.
De civitate enim sancta vocati sunt,et super Deum Isral constabiliti sunt :Dominus exercituum nomen ejus.
Priora ex tunc annuntiavi,et ex ore meo exierunt, et audita feci ea :repente operatus sum, et venerunt.
Prdixi tibi ex tunc ;antequam venirent, indicavi tibi,ne forte diceres : Idola mea fecerunt hc,et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.
Qu audisti, vide omnia ;vos autem, num annuntiastis ?Audita feci tibi nova ex tunc,et conservata sunt qu nescis.
Nunc creata sunt et non ex tunc ;et ante diem, et non audisti ea,ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea.
Neque audisti, neque cognovisti,neque ex tunc aperta est auris tua :scio enim quia prvaricans prvaricaberis,et transgressorem ex utero vocavi te.
Manus quoque mea fundavit terram,et dextera mea mensa est clos ;ego vocabo eos,et stabunt simul.
Congregamini, omnes vos, et audite :quis de eis annuntiavit hc ?Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone,et brachium suum in Chaldis.
Accedite ad me et audite hoc :non a principio in abscondito locutus sum :ex tempore antequam fieret, ibi eram :et nunc Dominus Deus misit me,et spiritus ejus.
Hc dicit Dominus, redemptor tuus,Sanctus Isral :Ego Dominus Deus tuus,docens te utilia,gubernans te in via qua ambulas.
Utinam attendisses mandata mea :facta fuisset sicut flumen pax tua,et justitia tua sicut gurgites maris :
et fuisset quasi arena semen tuum,et stirps uteri tui ut lapilli ejus ;non interisset et non fuisset attritumnomen ejus a facie mea.
Egredimini de Babylone, fugite a Chaldis,in voce exsultationis annuntiate :auditum facite hoc,et efferte illud usque ad extrema terr.Dicite : Redemit Dominusservum suum Jacob.
Non sitierunt in deserto, cum educeret eos :aquam de petra produxit eis,et scidit petram, et fluxerunt aqu.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?