Clementine Vulgate
Księga Izajasza 43:7
Tytuł oryginalnyProphetia Isaiæ
[Et nunc hc dicit Dominuscreans te, Jacob,et formans te, Isral :Noli timere, quia redemi te,et vocavi te nomine tuo : meus es tu.
Cum transieris per aquas, tecum ero,et flumina non operient te ;cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.
Quia ego Dominus Deus tuus,Sanctus Isral, salvator tuus,dedi propitiationem tuam gyptum,thopiam, et Saba, pro te.
Ex quo honorabilis factus es in oculis meis,et gloriosus, ego dilexi te,et dabo homines pro te,et populos pro anima tua.
Dicam aquiloni : Da ;et austro : Noli prohibere :affer filios meos de longinquo,et filias meas ab extremis terr.
Omnes gentes congregat sunt simul,et collect sunt tribus.Quis in vobis annuntiet istud,et qu prima sunt audire nos faciet ?Dent testes eorum, justificentur,et audiant, et dicant : Vere.
Vos testes mei, dicit Dominus,et servus meus quem elegi :ut sciatis, et credatis mihi,et intelligatis quia ego ipse sum ;ante me non est formatus Deus,et post me non erit.
Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci,et non fuit in vobis alienus :vos testes mei, dicit Dominus,et ego Deus.
[Hc dicit Dominus, redemptor vester,Sanctus Isral :Propter vos misi in Babylonem,et detraxi vectes universos,et Chaldos in navibus suis gloriantes.
qui eduxit quadrigam et equum,agmen et robustum :simul obdormierunt, nec resurgent ;contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.
Ecce ego facio nova,et nunc orientur, utique cognoscetis ea :ponam in deserto viam,et in invio flumina.
Glorificabit me bestia agri,dracones, et struthiones :quia dedi in deserto aquas,flumina in invio,ut darem potum populo meo, electo meo.
Non obtulisti mihi arietem holocausti tui,et victimis tuis non glorificasti me ;non te servire feci in oblatione,nec laborem tibi prbui in thure.
Non emisti mihi argento calamum,et adipe victimarum tuarum non inebriasti me :verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis ;prbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me,et peccatorum tuorum non recordabor.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?