„On jest przedniejszym z uczynków Bożych; który go uczynił, sam nań natrzeć może mieczem swoim.”

Biblia Gdańska (1881): Ijobowa 40,14

Clementine Vulgate
Księga Izajasza 37:36

Tytuł oryginalny
Prophetia Isaiæ
37:1
Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini.
37:2
Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam,
37:3
et dixerunt ad eum : Hc dicit Ezechias : Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemi, dies hc ; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
37:4
Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus : leva ergo orationem pro reliquiis qu repert sunt.
37:5
Et venerunt servi regis Ezechi ad Isaiam.
37:6
Et dixit ad eos Isaias : Hc dicetis domino vestro : Hc dicit Dominus : Ne timeas a facie verborum qu audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
37:7
Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua.
37:8
Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum prliantem adversus Lobnam : audierat enim quia profectus esset de Lachis.
37:9
Et audivit de Tharaca rege thiopi, dicentes : Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens :
37:10
Hc dicetis Ezechi regi Jud, loquentes : Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens : Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum.
37:11
Ecce tu audisti omnia qu fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt : et tu poteris liberari ?
37:12
Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar ?
37:13
Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava ?
37:14
Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino :
37:15
et oravit Ezechias ad Dominum, dicens :
37:16
Domine exercituum, Deus Isral, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terr : tu fecisti clum et terram.
37:17
Inclina, Domine, aurem tuam, et audi ; aperi, Domine, oculos tuos, et vide : et audi omnia verba Sennacherib, qu misit ad blasphemandum Deum viventem.
37:18
Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum,
37:19
et dederunt deos earum igni : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos.
37:20
Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terr quia tu es Dominus solus.
37:21
Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens : Hc dicit Dominus Deus Isral : Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum,
37:22
hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum : [Despexit te et subsannavit te,virgo filia Sion ;post te caput movit,filia Jerusalem.
37:23
Cui exprobrasti ? et quem blasphemasti ?et super quem exaltasti vocem,et levasti altitudinem oculorum tuorum ?ad Sanctum Isral.
37:24
In manu servorum tuorum exprobrasti Domino,et dixisti : In multitudine quadrigarum mearumego ascendi altitudinem montium juga Libani ;et succidam excelsa cedrorum ejus,et electas abietes illius,et introibo altitudinem summitatis ejus,saltum Carmeli ejus.
37:25
Ego fodi, et bibi aquam,et exsiccavi vestigio pedis meiomnes rivos aggerum.
37:26
Numquid non audisti qu olim fecerim ei ?Ex diebus antiquis ego plasmavi illud ;et nunc adduxi,et factum est in eradicationem collium compugnantium,et civitatum munitarum.
37:27
Habitatores earum breviata manucontremuerunt, et confusi sunt.Facti sunt sicut fnum agri,et gramen pascu,et herba tectorum,qu exaruit antequam maturesceret.
37:28
Habitationem tuam, et egressum tuum,et introitum tuum cognovi,et insaniam tuam contra me.
37:29
Cum fureres adversum me,superbia tua ascendit in aures meas.Ponam ergo circulum in naribus tuis,et frenum in labiis tuis,et reducam te in viamper quem venisti.]
37:30
Tibi autem hoc erit signum : comede hoc anno qu sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere ; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum.
37:31
Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum :
37:32
quia de Jerusalem exibunt reliqui, et salvatio de monte Sion : zelus Domini exercituum faciet istud.
37:33
Propterea hc dicit Dominus de rege Assyriorum : [Non intrabit civitatem hanc,et non jaciet ibi sagittam,et non occupabit eam clypeus,et non mittet in circuitu ejus aggerem.
37:34
In via qua venit, per eam revertetur,et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
37:35
Et protegam civitatem istam, ut salvem eampropter me, et propter David, servum meum.]
37:36
Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.
37:37
Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive.
37:38
Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat ; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

Albowiem nie dał nam Bóg ducha bojaźni, lecz mocy i miłości, i powściągliwości.
II Tym 1:7

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Starym Testamencie używane są dwa słowa na określenie "arki": tebah i aron. Oznaczają one po prostu "skrzynię - pudło".

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Tak więc, jeśli ktoś jest w Chrystusie, nowym jest stworzeniem; stare przeminęło, oto wszystko stało się nowe.
II Kor 5:17


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić