Clementine Vulgate
Księga Izajasza 30:11
Tytuł oryginalnyProphetia Isaiæ
[V filii desertores, dicit Dominus,ut faceretis consilium, et non ex me,et ordiremini telam, et non per spiritum meum,ut adderetis peccatum super peccatum ;
qui ambulatis ut descendatis in gyptum,et os meum non interrogastis,sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis,et habentes fiduciam in umbra gypti !
Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit :non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem,sed in confusionem et in opprobrium.]
Onus jumentorum austri. [In terra tribulationis et angustilena, et leo ex eis,vipera et regulus volans ;portantes super humeros jumentorum divitias suas,et super gibbum camelorum thesauros suos,ad populum qui eis prodesse non poterit.
Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum,et in libro diligenter exara illud,et erit in die novissimoin testimonium usque in ternum.
qui dicunt videntibus : Nolite videre,et aspicientibus : Nolite aspicere nobis ea qu recta sunt ;loquimini nobis placentia :videte nobis errores.
Propterea hc dicit Sanctus Isral : Pro eo quod reprobastis verbum hoc,et sperastis in calumnia et in tumultu,et innixi estis super eo ;
propterea erit vobis iniquitas hcsicut interruptio cadens,et requisita in muro excelso,quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.
Et comminuetur sicut conteritur lagena figulicontritione pervalida,et non invenietur de fragmentis ejus testain qua portetur igniculus de incendio,aut hauriatur parum aqu de fovea.
Quia hc dicit Dominus Deus, Sanctus Isral :Si revertamini et quiescatis, salvi eritis ;in silentio et in spe erit fortitudo vestra.Et noluistis,
et dixistis : Nequaquam,sed ad equos fugiemus :ideo fugietis ;et : Super veloces ascendemus :ideo velociores erunt qui persequentur vos.
Mille homines a facie terroris unius ;et a facie terroris quinque fugietis,donec relinquaminiquasi malus navis in vertice montis,et quasi signum super collem.
Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri ;et ideo exaltabitur parcens vobis,quia Deus judicii Dominus :beati omnes qui exspectant eum !
Populus enim Sion habitabit in Jerusalem :plorans nequaquam plorabis :miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui :statim ut audierit, respondebit tibi.
Et dabit vobis Dominuspanem arctum, et aquam brevem ;et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum ;et erunt oculi tui videntes prceptorem tuum.
Et aures tu audient verbum post tergum monentis :Hc est via ; ambulate in ea,et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.
Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui,et vestimentum conflatilis auri tui,et disperges ea sicut immunditiam menstruat.Egredere, dices ei.
Et dabitur pluvia semini tuo,ubicumque seminaveris in terra,et panis frugum terrerit uberrimus et pinguis ;pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,
et tauri tui, et pulli asinorum,qui operantur terram,commistum migma comedentsicut in area ventilatum est.
Et erunt super omnem montem excelsum,et super omnem collem elevatum,rivi currentium aquarum,in die interfectionis multorum,cum ceciderint turres :
et erit lux lun sicut lux solis,et lux solis erit septemplicitersicut lux septem dierum,in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui,et percussuram plag ejus sanaverit.
Ecce nomen Domini venit de longinquo,ardens furor ejus, et gravis ad portandum ;labia ejus repleta sunt indignatione,et lingua ejus quasi ignis devorans.
Spiritus ejus velut torrensinundans usque ad medium colli,ad perdendas gentes in nihilum,et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.
Canticum erit vobissicut nox sanctificat solemnitatis,et ltitia cordissicut qui pergit cum tibia,ut intret in montem Dominiad Fortem Isral.
Et auditam faciet Dominus gloriam vocis su,et terrorem brachii sui ostendetin comminatione furoris, et flamma ignis devorantis :allidet in turbine, et in lapide grandinis.
Et erit transitus virg fundatus,quam requiescere faciet Dominus super eumin tympanis et citharis ;et in bellis prcipuis expugnabit eos.
Prparata est enim ab heri Topheth,a rege prparata,profunda, et dilatata.Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa ;flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.]
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?