Clementine Vulgate
Księga Izajasza 17:10
Tytuł oryginalnyProphetia Isaiæ
Et cessabit adjutorium ab Ephraim,et regnum a Damasco ;et reliqui Syrisicut gloria filiorum Isral erunt,dicit Dominus exercituum.
Et erit sicut congregans in messe quod restiterit,et brachium ejus spicas leget ;et erit sicut qurens spicasin valle Raphaim.
Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleduarum vel trium olivarum in summitate rami,sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus,dicit Dominus Deus Isral.
et non inclinabitur ad altaria qu fecerunt manus ejus ;et qu operati sunt digiti ejus non respicietlucos et delubra.
In die illa erunt civitates fortitudinis ejusderelict sicut aratra, et segetesqu derelict sunt a facie filiorum Isral ;et eris deserta.
Quia oblitus es Dei salvatoris tui,et fortis adjutoris tui non es recordata :propterea plantabis plantationem fidelem,et germen alienum seminabis ;
in die plantationis tu labrusca,et mane semen tuum florebit ;ablata est messis in die hreditatis,et dolebit graviter.
V multitudini populorum multorum,ut multitudo maris sonantis ;et tumultus turbarum,sicut sonitus aquarum multarum.
Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,et increpabit eum, et fugiet procul ;et rapietur sicut pulvis montium a facie venti,et sicut turbo coram tempestate.
In tempore vespere, et ecce turbatio ;in matutino, et non subsistet.Hc est pars eorum qui vastaverunt nos,et sors diripientium nos.]
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?