Clementine VulgateKsięga Hioba 41:7 ...
Tytuł oryginalny
Liber Job 41:1
[Non quasi crudelis suscitabo eum :quis enim resistere potest vultui meo ?
41:2
Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ?omnia qu sub clo sunt, mea sunt.
41:3
Non parcam ei, et verbis potentibus,et ad deprecandum compositis.
41:4
Quis revelabit faciem indumenti ejus ?et in medium oris ejus quis intrabit ?
41:5
Portas vultus ejus quis aperiet ?per gyrum dentium ejus formido.
41:6
Corpus illius quasi scuta fusilia,compactum squamis se prementibus.
41:7
Una uni conjungitur,et ne spiraculum quidem incedit per eas.
41:8
Una alteri adhrebit,et tenentes se nequaquam separabuntur.
41:9
Sternutatio ejus splendor ignis,et oculi ejus ut palpebr diluculi.
41:10
De ore ejus lampades procedunt,sicut td ignis accens.
41:11
De naribus ejus procedit fumus,sicut oll succens atque ferventis.
41:12
Halitus ejus prunas ardere facit,et flamma de ore ejus egreditur.
41:13
In collo ejus morabitur fortitudo,et faciem ejus prcedit egestas.
41:14
Membra carnium ejus cohrentia sibi :mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.
41:15
Cor ejus indurabitur tamquam lapis,et stringetur quasi malleatoris incus.
41:16
Cum sublatus fuerit, timebunt angeli,et territi purgabuntur.
41:17
Cum apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit,neque hasta, neque thorax :
41:18
reputabit enim quasi paleas ferrum,et quasi lignum putridum s.
41:19
Non fugabit eum vir sagittarius :in stipulam versi sunt ei lapides fund.
41:20
Quasi stipulam stimabit malleum,et deridebit vibrantem hastam.
41:21
Sub ipso erunt radii solis,et sternet sibi aurum quasi lutum.
41:22
Fervescere faciet quasi ollam profundum mare,et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
41:23
Post eum lucebit semita :stimabit abyssum quasi senescentem.
41:24
Non est super terram potestas qu comparetur ei,qui factus est ut nullum timeret.
41:25
Omne sublime videt :ipse est rex super universos filios superbi.]