Clementine VulgateKsięga Hioba 35:6 ...
Tytuł oryginalny
Liber Job 35:1
Igitur Eliu hc rursum locutus est :
35:2
[Numquid qua tibi videtur tua cogitatio,ut diceres : Justior sum Deo ?
35:3
Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est :vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?
35:4
Itaque ego respondebo sermonibus tuis,et amicis tuis tecum.
35:5
Suspice clum, et intuere :et contemplare thera quod altior te sit.
35:6
Si peccaveris, quid ei nocebis ?et si multiplicat fuerint iniquitates tu, quid facies contra eum ?
35:7
Porro si juste egeris, quid donabis ei ?aut quid de manu tua accipiet ?
35:8
Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua :et filium hominis adjuvabit justitia tua.
35:9
Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
35:10
Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me,qui dedit carmina in nocte ;
35:11
qui docet nos super jumenta terr,et super volucres cli erudit nos ?
35:12
Ibi clamabunt, et non exaudiet,propter superbiam malorum.
35:13
Non ergo frustra audiet Deus,et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
35:14
Etiam cum dixeris : Non considerat :judicare coram illo, et expecta eum.
35:15
Nunc enim non infert furorem suum,nec ulciscitur scelus valde.
35:16
Ergo Job frustra aperit os suum,et absque scientia verba multiplicat.]