„I wydam Egipcjan w ręce okrutnego pana, a srogi król będzie panować nad nimi, mówi Pan, PAN zastępów.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Księga Izajasza 19,4

Clementine Vulgate
Księga Hioba 21:34

Tytuł oryginalny
Liber Job
1Respondens autem Job, dixit : 2[Audite, quso, sermones meos,et agite pnitentiam. 3Sustinete me, et ego loquar :et post mea, si videbitur, verba, ridete. 4Numquid contra hominem disputatio mea est,ut merito non debeam contristari ? 5Attendite me et obstupescite,et superponite digitum ori vestro. 6Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,et concutit carnem meam tremor. 7Quare ergo impii vivunt,sublevati sunt, confortatique divitiis ? 8Semen eorum permanet coram eis :propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. 9Domus eorum secur sunt et pacat,et non est virga Dei super illos. 10Bos eorum concepit, et non abortivit :vacca peperit, et non est privata ftu suo. 11Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,et infantes eorum exultant lusibus. 12Tenent tympanum et citharam,et gaudent ad sonitum organi. 13Ducunt in bonis dies suos,et in puncto ad inferna descendunt. 14Qui dixerunt Deo : Recede a nobis,et scientiam viarum tuarum nolumus. 15Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ?et quid nobis prodest si oraverimus illum ? 16Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua,consilium impiorum longe sit a me. 17Quoties lucerna impiorum extinguetur,et superveniet eis inundatio,et dolores dividet furoris sui ? 18Erunt sicut pale ante faciem venti,et sicut favilla quam turbo dispergit. 19Deus servabit filiis illius dolorem patris,et cum reddiderit, tunc sciet. 20Videbunt oculi ejus interfectionem suam,et de furore Omnipotentis bibet. 21Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,et si numerus mensium ejus dimidietur ? 22Numquid Deus docebit quispiam scientiam,qui excelsos judicat ? 23Iste moritur robustus et sanus,dives et felix : 24viscera ejus plena sunt adipe,et medullis ossa illius irrigantur : 25alius vero moritur in amaritudine animabsque ullis opibus : 26et tamen simul in pulvere dormient,et vermes operient eos. 27Certe novi cogitationes vestras,et sententias contra me iniquas. 28Dicitis enim : Ubi est domus principis ?et ubi tabernacula impiorum ? 29Interrogate quemlibet de viatoribus,et hc eadem illum intelligere cognoscetis : 30quia in diem perditionis servatur malus,et ad diem furoris ducetur. 31Quis arguet coram eo viam ejus ?et qu fecit, quis reddet illi ? 32Ipse ad sepulchra ducetur,et in congerie mortuorum vigilabit. 33Dulcis fuit glareis Cocyti,et post se omnem hominem trahet,et ante se innumerabiles. 34Quomodo igitur consolamini me frustra,cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?]

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Tak my wszyscy jesteśmy jednym ciałem w Chrystusie, a z osobna jesteśmy członkami jedni drugich.
Rzym 12:5

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Gedeon miał aż 71 synów (Sdz 8:30-31). Jeden z nich o imieniu Abimelech zabił potem 69 z nich (Sdz 9:5-6).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A temu, który was może ustrzec od upadku i stawić nieskalanych z weselem przed obliczem swojej chwały, Jedynemu Bogu, Zbawicielowi naszemu przez Jezusa Chrystusa, Pana naszego, niech będzie chwała, uwielbienie, moc i władza przed wszystkimi wiekami i teraz, i po wszystkie wieki. Amen.
Judy 1:24-25


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić