[Usquequo affligitis animam meam,et atteritis me sermonibus ?
19:3
En decies confunditis me,et non erubescitis opprimentes me.
19:4
Nempe etsi ignoravi,mecum erit ignorantia mea.
19:5
At vos contra me erigimini,et arguitis me opprobriis meis.
19:6
Saltem nunc intelligite quia Deus non quo judicio afflixerit me,et flagellis suis me cinxerit.
19:7
Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet ;vociferabor, et non est qui judicet.
19:8
Semitam meam circumsepsit, et transire non possum :et in calle meo tenebras posuit.
19:9
Spoliavit me gloria mea,et abstulit coronam de capite meo.
19:10
Destruxit me undique, et pereo :et quasi evuls arbori abstulit spem meam.
19:11
Iratus est contra me furor ejus,et sic me habuit quasi hostem suum.
19:12
Simul venerunt latrones ejus,et fecerunt sibi viam per me,et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
19:13
Fratres meos longe fecit a me,et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
19:14
Dereliquerunt me propinqui mei,et qui me noverant obliti sunt mei.
19:15
Inquilini domus me et ancill me sicut alienum habuerunt me,et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
19:16
Servum meum vocavi, et non respondit :ore proprio deprecabar illum.
19:17
Halitum meum exhorruit uxor mea,et orabam filios uteri mei.
19:18
Stulti quoque despiciebant me :et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
19:19
Abominati sunt me quondam consiliarii mei,et quem maxime diligebam, aversatus est me.
19:20
Pelli me, consumptis carnibus, adhsit os meum,et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
19:21
Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei,quia manus Domini tetigit me.
19:22
Quare persequimini me sicut Deus,et carnibus meis saturamini ?
19:23
Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ?quis mihi det ut exarentur in libro
19:24
stylo ferreo et plumbi lamina,vel celte sculpantur in silice ?
19:25
Scio enim quod redemptor meus vivit,et in novissimo die de terra surrecturus sum :
19:26
et rursum circumdabor pelle mea,et in carne mea videbo Deum meum :
19:27
quem visurus sum ego ipse,et oculi mei conspecturi sunt, et non alius :reposita est hc spes mea in sinu meo.
19:28
Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum,et radicem verbi inveniamus contra eum ?
19:29
Fugite ergo a facie gladii,quoniam ultor iniquitatum gladius est :et scitote esse judicium.]
Link do wersetu
Przy pomocy poniższego formularza możesz wygenerować link odnośnika do tej strony. Można także wygenerować nim kod HTML odnośnika.
Nawigacja
Wczytywanie listy ksiąg ...
Nie bój się! - Werset na dziś
Wersety o pokoju na 365 dni w roku!
I rzekł Pan do Jozuego: Nie bój się ich, bo jutro o tej porze sprawię, że wszyscy padną trupem przed Izraelem. Konie ich okulawisz, a wozy ich spalisz w ogniu. Joz 11:6
W Chrystusie
Drogoście bowiem kupieni. Wysławiajcie tedy Boga w ciele waszym. I Kor 6:20
Kim jesteś i co masz w Chrystusie.
Czy wiesz że?
Kiedy Dawid wyszedł do bitwy z Goliatem miał ze sobą swoją procę i 5 płaskich kamieni (I Sam 17:40). Goliat miał ze sobą tarczę, miecz, włócznię i oszczep (I Sam 17:41, I Sam 17:45).
Fakty i ciekawostki Biblijne.
Obietnice Boże
A pokój Boży, który przewyższa wszelki rozum, strzec będzie serc waszych i myśli waszych w Chrystusie Jezusie. Fil 4:7
"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."
Szukaj w dialogach
Beta
Wczytywanie listy ksiąg ...
Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.