[Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens,et implebit ardore stomachum suum ?
15:3
Arguis verbis eum qui non est qualis tibi,et loqueris quod tibi non expedit.
15:4
Quantum in te est, evacuasti timorem,et tulisti preces coram Deo.
15:5
Docuit enim iniquitas tua os tuum,et imitaris linguam blasphemantium.
15:6
Condemnabit te os tuum, et non ego :et labia tua respondebunt tibi.
15:7
Numquid primus homo tu natus es,et ante colles formatus ?
15:8
numquid consilium Dei audisti,et inferior te erit ejus sapientia ?
15:9
Quid nosti quod ignoremus ?quid intelligis quod nesciamus ?
15:10
Et senes et antiqui sunt in nobis,multo vetustiores quam patres tui.
15:11
Numquid grande est ut consoletur te Deus ?sed verba tua prava hoc prohibent.
15:12
Quid te elevat cor tuum,et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?
15:13
Quid tumet contra Deum spiritus tuus,ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?
15:14
Quid est homo ut immaculatus sit,et ut justus appareat natus de muliere ?
15:15
Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis,et cli non sunt mundi in conspectu ejus.
15:16
Quanto magis abominabilis et inutilis homo,qui bibit quasi aquam iniquitatem ?
15:17
Ostendam tibi : audi me :quod vidi, narrabo tibi.
15:18
Sapientes confitentur,et non abscondunt patres suos :
15:19
quibus solis data est terra,et non transivit alienus per eos.
15:20
Cunctis diebus suis impius superbit,et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
15:21
Sonitus terroris semper in auribus illius :et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
15:22
Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem,circumspectans undique gladium.
15:23
Cum se moverit ad qurendum panem,novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
15:24
Terrebit eum tribulatio,et angustia vallabit eum,sicut regem qui prparatur ad prlium.
15:25
Tetendit enim adversus Deum manum suam,et contra Omnipotentem roboratus est.
15:26
Cucurrit adversus eum erecto collo,et pingui cervice armatus est.
15:27
Operuit faciem ejus crassitudo,et de lateribus ejus arvina dependet.
15:28
Habitavit in civitatibus desolatis,et in domibus desertis, qu in tumulos sunt redact.
15:29
Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus,nec mittet in terra radicem suam.
15:30
Non recedet de tenebris :ramos ejus arefaciet flamma,et auferetur spiritu oris sui.
15:31
Non credet, frustra errore deceptus,quod aliquo pretio redimendus sit.
15:32
Antequam dies ejus impleantur peribit,et manus ejus arescent.
15:33
Ldetur quasi vinea in primo flore botrus ejus,et quasi oliva projiciens florem suum.
15:34
Congregatio enim hypocrit sterilis,et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
15:35
Concepit dolorem, et peperit iniquitatem,et uterus ejus prparat dolos.]
Link do wersetu
Przy pomocy poniższego formularza możesz wygenerować link odnośnika do tej strony. Można także wygenerować nim kod HTML odnośnika.
Nawigacja
Wczytywanie listy ksiąg ...
Nie bój się! - Werset na dziś
Wersety o pokoju na 365 dni w roku!
I rzekł Pan do Jozuego: Nie bój się ich, bo jutro o tej porze sprawię, że wszyscy padną trupem przed Izraelem. Konie ich okulawisz, a wozy ich spalisz w ogniu. Joz 11:6
W Chrystusie
Bo obietnice Boże, ile ich było, w nim znalazły swoje "Tak"; dlatego też przez niego mówimy "Amen" ku chwale Bożej. II Kor 1:20
Kim jesteś i co masz w Chrystusie.
Czy wiesz że?
Bóg powiedział że każdy kto wprowadzi w błąd niewidomego na drodze będzie "przeklęty" - V Mojż 27:18.
Fakty i ciekawostki Biblijne.
Obietnice Boże
Ludzie, dopókiż lżona będzie cześć moja? Dokąd miłować będziecie próżność i szukać kłamstwa? Sela. Wiedzcie, że cudownie okazał mi Pan łaskę, Że Pan słyszy, gdy do niego wołam. Ps 4:3-4
"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."
Szukaj w dialogach
Beta
Wczytywanie listy ksiąg ...
Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.