Clementine Vulgate
Księga Hioba 11:2

Tytuł oryginalny
Liber Job11:1

Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :
11:2

[Numquid qui multa loquitur, non et audiet ?aut vir verbosus justificabitur ?
11:3

Tibi soli tacebunt homines ?et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?
11:4

Dixisti enim : Purus est sermo meus,et mundus sum in conspectu tuo.
11:5

Atque utinam Deus loqueretur tecum,et aperiret labia sua tibi,
11:6

ut ostenderet tibi secreta sapienti,et quod multiplex esset lex ejus :et intelligeres quod multo minora exigaris ab eoquam meretur iniquitas tua !
11:7

Forsitan vestigia Dei comprehendes,et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?
11:8

Excelsior clo est, et quid facies ?profundior inferno, et unde cognosces ?
11:9

Longior terra mensura ejus,et latior mari.
11:10

Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit,quis contradicet ei ?
11:11

Ipse enim novit hominum vanitatem ;et videns iniquitatem, nonne considerat ?
11:12

Vir vanus in superbiam erigitur,et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
11:13

Tu autem firmasti cor tuum,et expandisti ad eum manus tuas.
11:14

Si iniquitatem qu est in manu tua abstuleris a te,et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,
11:15

tunc levare poteris faciem tuam absque macula ;et eris stabilis, et non timebis.
11:16

Miseri quoque oblivisceris,et quasi aquarum qu prterierunt recordaberis.
11:17

Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ;et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
11:18

Et habebis fiduciam, proposita tibi spe :et defossus securus dormies.
11:19

Requiesces, et non erit qui te exterreat ;et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
11:20

Oculi autem impiorum deficient,et effugium peribit ab eis :et spes illorum abominatio anim.]