„Każdą latorośl, która we mnie nie wydaje owocu, odcina, a każdą, która wydaje owoc, oczyszcza, aby wydawała obfitszy owoc.”

Biblia Warszawska: Ewangelia św. Jana 15,2

Clementine Vulgate
Księga Hioba 1:5

Tytuł oryginalny
Liber Job
1:1
Vir erat in terra Hus, nomine Job : et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.
1:2
Natique sunt ei septem filii, et tres fili.
1:3
Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingent asin, ac familia multa nimis : eratque vir ille magnus inter omnes orientales.
1:4
Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
1:5
Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos : consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim : Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.
1:6
Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
1:7
Cui dixit Dominus : Unde venis ? Qui respondens, ait : Circuivi terram, et perambulavi eam.
1:8
Dixitque Dominus ad eum : Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo ?
1:9
Cui respondens Satan, ait : Numquid Job frustra timet Deum ?
1:10
nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum ; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra ?
1:11
sed extende paululum manum tuam et tange cuncta qu possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.
1:12
Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce universa qu habet in manu tua sunt : tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.
1:13
Cum autem quadam die filii et fili ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
1:14
nuntius venit ad Job, qui diceret : Boves arabant, et asin pascebantur juxta eos :
1:15
et irruerunt Sabi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio : et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.
1:16
Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit : Ignis Dei cecidit e clo, et tactas oves puerosque consumpsit : et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
1:17
Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit : Chaldi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio : et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi.
1:18
Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit : Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,
1:19
repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus : qu corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt : et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
1:20
Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua : et tonso capite corruens in terram, adoravit,
1:21
et dixit : Nudus egressus sum de utero matris me, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.
1:22
In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Ale wy dzięki niemu jesteście w Chrystusie Jezusie, który stał się dla nas mądrością od Boga i sprawiedliwością, i poświęceniem, i odkupieniem
I Kor 1:30

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Kilka miejsc w Biblii porównuje Boże Słowo do "miodu" (Obj 10:9-10, Ez 3:1-3, Ps 19:10, Ps 119:103). Co ciekawe miód jest jedynym pokarmem który się nie psuje.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Dawidowy. Pan światłością moją i zbawieniem moim: Kogóż bać się będę? Pan ochroną życia mego: Kogóż mam się lękać?
Ps 27:1


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić