Clementine Vulgate
Księga Ezechiela 7:2
Tytuł oryginalnyProphetia Ezechielis
Et tu, fili hominis, hc dicit Dominus Deus terr Isral : [Finis venit : venit finis super quatuor plagas terr.
Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te :et judicabo te juxta vias tuas,et ponam contra te omnes abominationes tuas.
Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor :sed vias tuas ponam super te, et abominationes tu in medio tui erunt,et scietis quia ego Dominus.
Venit contritio super te, qui habitas in terra :venit tempus, prope est dies occisionis,et non glori montium.
Nunc de propinquo effundam iram meam super te,et complebo furorem meum in te :et judicabo te juxta vias tuas,et imponam tibi omnia scelera tua,
et non parcet oculus meus,nec miserebor :sed vias tuas imponam tibi,et abominationes tu in medio tui erunt,et scietis quia ego sum Dominus percutiens.
iniquitas surrexit in virga impietatis :non ex eis, et non ex populo,neque ex sonitu eorum :et non erit requies in eis.
Venit tempus, appropinquavit dies :qui emit, non ltetur,et qui vendit, non lugeat :quia ira super omnem populum ejus.
Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur :et adhuc in viventibus vita eorum :visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur,et vir in iniquitate vit su non confortabitur.]
[Canite tuba, prparentur omnes :et non est qui vadat ad prlium :ira enim mea super universum populum ejus.
Gladium foris, et pestis et fames intrinsecus :qui in agro est, gladio morietur,et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur.
Et salvabuntur qui fugerint ex eis :et erunt in montibus quasi columb convallium omnes trepidi,unusquisque in iniquitate sua.
Et accingent se ciliciis,et operiet eos formido :et in omni facie confusio,et in universis capitibus eorum calvitium.
Argentum eorum foras projicietur,et aurum eorum in sterquilinium erit :argentum eorum et aurum eorumnon valebit liberare eos in die furoris Domini :animam suam non saturabunt,et ventres eorum non implebuntur,quia scandalum iniquitatis eorum factum est.
Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt,et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo :propter hoc dedi eis illud in immunditiam.
Et avertam faciem meam ab eis,et violabunt arcanum meum :et introibunt in illud emissarii,et contaminabunt illud.
Et adducam pessimos de gentibus,et possidebunt domos eorum :et quiescere faciam superbiam potentium,et possidebunt sanctuaria eorum.
Conturbatio super conturbationem veniet,et auditus super auditum :et qurent visionem de propheta,et lex peribit a sacerdote,et consilium a senioribus.
Rex lugebit, et princeps induetur mrore,et manus populi terr conturbabuntur :secundum viam eorum faciam eis,et secundum judicia eorum judicabo eos,et scient quia ego Dominus.]
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?