Clementine Vulgate
Księga Ezechiela 12:2
Tytuł oryginalnyProphetia Ezechielis
Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas : qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt : quia domus exasperans est.
Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est :
et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.
In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Isral.
Feci ergo sicut prceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu : et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.
Dic ad eos : [Hc dicit Dominus Deus :Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem,et super omnem domum Isral, qu est in medio eorum.]
Dic : [Ego portentum vestrum :quomodo feci, sic fiet illis :in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
Et dux qui est in medio eorum,in humeris portabitur ; in caligine egredietur :parietem perfodient, ut educant eum ;facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.
Et extendam rete meum super eum,et capietur in sagena mea :et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldorum,et ipsam non videbit :ibique morietur.
Et omnes qui circa eum sunt,prsidium ejus, et agmina ejus,dispergam in omnem ventum,et gladium evaginabo post eos.
Et relinquam ex eis viros paucosa gladio, et fame, et pestilentia,ut enarrent omnia scelera eorumin gentibus ad quas ingredientur,et scient quia ego Dominus.]
[Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede,sed et aquam tuam in festinatione et mrore bibe.
Et dices ad populum terr :Hc dicit Dominus Deusad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Isral :Panem suum in sollicitudine comedent,et aquam suam in desolatione bibent :ut desoletur terra a multitudine sua,propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.
[Fili hominis, quod est proverbium istudvobis in terra Isral, dicentium :In longum differentur dies,et peribit omnis visio ?
Ideo dic ad eos :Hc dicit Dominus Deus :Quiescere faciam proverbium istud,neque vulgo dicetur ultra in Isral :et loquere ad eos quod appropinquaverint dies,et sermo omnis visionis.
quia ego Dominus loquar,et quodcumque locutus fuero verbum, fiet,et non prolongabitur amplius :sed in diebus vestris, domus exasperans,loquar verbum, et faciam illud,dicit Dominus Deus.]
[Fili hominis, ecce domus Isral dicentium :Visio quam hic videt,in dies multos et in tempora longa iste prophetat.
Propterea dic ad eos :Hc dicit Dominus Deus :Non prolongabitur ultra omnis sermo meus :verbum quod locutus fuero, complebitur,dicit Dominus Deus.]
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?