Clementine Vulgate
Księga Ezechiela 10:11
Tytuł oryginalnyProphetia Ezechielis
Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.
Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum qu sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis qu sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.
Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore glori Domini.
Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.
Cumque prcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum qu sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.
Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis : qui accipiens egressus est.
Et vidi : et ecce quatuor rot juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :
Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat qu prima erat, sequebantur et ceter, nec convertebantur.
Et omne corpus earum, et colla, et manus, et penn, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.
Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquil.
Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rot juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rot, sed et ips juxta erant.
Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rot quoque subsecut sunt : et stetit in introitu port domus Domini orientalis, et gloria Dei Isral erat super ea.
Ipsum est animal quod vidi subter Deum Isral juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.
Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?