„zgodnie z planem wieków, jaki powziął [Bóg] w Chrystusie Jezusie, Panu naszym.”

Biblia Tysiąclecia: List do Efezjan 3,11

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Ezdrasza 6:3

Tytuł oryginalny
Liber Esdræ
1Tunc Darius rex prcepit : et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone. 2Et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum : talisque scriptus erat in eo commentarius : 3Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit ut domus Dei dificaretur, qu est in Jerusalem, in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta, 4ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis : sumptus autem de domo regis dabuntur. 5Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, qu Nabuchodonosor tulerat de templo Jerusalem, et attulerat ea in Babylonem, reddantur, et referantur in templum in Jerusalem in locum suum, qu et posita sunt in templo Dei. 6Nunc ergo Thathanai dux regionis, qu est trans flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsachi, qui estis trans flumen, procul recedite ab illis, 7et dimittite fieri templum Dei illud a duce Judorum, et a senioribus eorum, ut domum Dei illam dificent in loco suo. 8Sed et a me prceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judorum illis ut dificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis qu dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus. 9Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et hdos in holocaustum Deo cli, frumentum, sal, vinum, et oleum, secundum ritum sacerdotum, qui sunt in Jerusalem, detur eis per singulos dies, ne sit in aliquo querimonia. 10Et offerant oblationes Deo cli, orentque pro vita regis, et filiorum ejus. 11A me ergo positum est decretum : ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur. 12Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, qu est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo. 13Igitur Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii ejus, secundum quod prceperat Darius rex, sic diligenter executi sunt. 14Seniores autem Judorum dificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggi prophet, et Zachari filii Addo : et dificaverunt et construxerunt, jubente Deo Isral, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum : 15et compleverunt domum Dei istam, usque ad diem tertium mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis. 16Fecerunt autem filii Isral sacerdotes et Levit, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio. 17Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Isral duodecim, juxta numerum tribuum Isral. 18Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis, super opera Dei in Jerusalem, sicut scriptum est in libro Moysi. 19Fecerunt autem filii Isral transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi. 20Purificati enim fuerant sacerdotes et Levit quasi unus : omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi. 21Et comederunt filii Isral, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes qui se separaverant a coinquinatione gentium terr ad eos, ut qurerent Dominum Deum Isral. 22Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in ltitia, quoniam ltificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Isral.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł Pan do mnie: Nie bój się go, gdyż wydałem go w twoją rękę wraz z całym jego ludem i jego ziemią. Postąpisz z nim tak, jak postąpiłeś z Sychonem, królem amorejskim, mieszkającym w Cheszbonie.
V Mojż 3:2

W Chrystusie

Albowiem jak w Adamie wszyscy umierają, tak też w Chrystusie wszyscy zostaną ożywieni.
I Kor 15:22

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Miasto Niniwa zostało założone przez Nimroda około 2200 lat przed Chrystusem (I Mojż 10:8-11). Nimrod był prawnukiem Noego (I Mojż 10:1-8) Około 1440 lat później (w roku 760 przed Chrystusem) opamiętanie głosił w niej prorok Jonasz. Po 150 latach od tego wydarzenia Niniwa została zniszczona na zawsze, było to w roku 612 przed Chrystusem.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Każdy bowiem, kto wzywa imienia Pańskiego, zbawiony będzie.
Rzym 10:13


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić