„A to jest żywot wieczny, aby poznali ciebie, jedynego prawdziwego Boga i Jezusa Chrystusa, którego posłałeś.”

Biblia Warszawska: Ewangelia św. Jana 17,3

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Estery 3:6

Tytuł oryginalny
Liber Esther
3:1
Post hc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag : et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat.
3:2
Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman : sic enim prceperat eis imperator : solus Mardochus non flectebat genu, neque adorabat eum.
3:3
Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii prsidebant : Cur prter ceteros non observas mandatum regis ?
3:4
Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia : dixerat enim eis se esse Judum.
3:5
Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde,
3:6
et pro nihilo duxit in unum Mardochum mittere manus suas : audierat enim quod esset gentis Jud ; magisque voluit omnem Judorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.
3:7
Mense primo (cujus vocabulum est Nisan), anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, qu hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judorum deberet interfici : et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar.
3:8
Dixitque Aman regi Assuero : Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cremoniis, insuper et regis scita contemnens : et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.
3:9
Si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gaz tu.
3:10
Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judorum,
3:11
dixitque ad eum : Argentum, quod tu polliceris, tuum sit ; de populo age quod tibi placet.
3:12
Vocatique sunt scrib regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis : et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri : et litter signat ipsius annulo
3:13
miss sunt per cursores regis ad universas provincias, ut occiderent atque delerent omnes Judos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar ; et bona eorum diriperent.
3:14
Summa autem epistolarum hc fuit, ut omnes provinci scirent, et pararent se ad prdictam diem.
3:15
Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Judis, qui in urbe erant, flentibus.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Tym zaś, którzy go przyjęli, dał prawo stać się dziećmi Bożymi, tym, którzy wierzą w imię jego,
Jan 1:12

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Struś jest największym nieczystym ptakiem wymienionym w Biblii III Mojż 11:16
Struś

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

I będziecie w nienawiści u wszystkich dla imienia mego; ale kto wytrwa do końca, będzie zbawiony.
Mar 13:13


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić