Clementine Vulgate
Księga Estery 11:1
Tytuł oryginalnyLiber Esther
Anno quarto regnantibus Ptolemo et Cleopatra, attulerunt Dosithus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemi filium in Jerusalem.
Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin :
Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda.
Et hoc ejus somnium fuit : apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terrmotus, et conturbatio super terram :
Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angusti, et ingens formido super terram.
Clamaveruntque ad Deum : et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.
Quod cum vidisset Mardochus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet : et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?