„Groźny on jest i straszny; od niego wyjdzie sąd i jego dostojeństwo.”

Nowa Biblia Gdańska: Księga Habakuka 1,7

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Daniela 6:5

Tytuł oryginalny
Prophetia Danielis
6:1
Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo.
6:2
Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat : ut satrap illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.
6:3
Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in illo.
6:4
Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum : unde principes, et satrap qurebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis : nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo.
6:5
Dixerunt ergo viri illi : Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui.
6:6
Tunc principes et satrap surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei : Dari rex, in ternum vive !
6:7
consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrap, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum : ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum.
6:8
Nunc itaque rex, confirma sententiam, et scribe decretum : ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prvaricari cuiquam liceat.
6:9
Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit.
6:10
Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam : et fenestris apertis in cnaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.
6:11
Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem, et obsecrantem Deum suum.
6:12
Et accedentes locuti sunt regi super edicto : Rex, numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum ? Ad quos respondens rex, ait : Verus est sermo juxta decretum Medorum atque Persarum, quod prvaricari non licet.
6:13
Tunc respondentes dixerunt coram rege : Daniel de filiis captivitatis Juda, non curavit de lege tua, et de edicto quod constituisti : sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.
6:14
Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est : et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum.
6:15
Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei : Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari.
6:16
Tunc rex prcepit, et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli : Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te.
6:17
Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci : quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem.
6:18
Et abiit rex in domum suam, et dormivit incnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.
6:19
Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit :
6:20
appropinquansque lacui, Danielem voce lacrimabili inclamavit, et affatus est eum : Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus ?
6:21
Et Daniel regi respondens ait : Rex, in ternum vive !
6:22
Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi : quia coram eo justitia inventa est in me : sed et coram te, rex, delictum non feci.
6:23
Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem prcepit educi de lacu : eductusque est Daniel de lacu, et nulla lsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.
6:24
Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem : et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum : et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.
6:25
Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra : Pax vobis multiplicetur.
6:26
A me constitutum est decretum, ut in universo imperio et regno meo, tremiscant et paveant Deum Danielis : ipse est enim Deus vivens, et ternus in scula, et regnum ejus non dissipabitur, et potestas ejus usque in ternum.
6:27
Ipse liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in clo et in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum.
6:28
Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Pers.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Anioł zaś rzekł do niego: Nie bój się, Zachariaszu, bo wysłuchana została modlitwa twoja, i żona twoja, Elżbieta, urodzi ci syna i nadasz mu imię Jan.
Łuk 1:13

W Chrystusie

Tym zaś, którzy go przyjęli, dał prawo stać się dziećmi Bożymi, tym, którzy wierzą w imię jego,
Jan 1:12

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Biblii prawnicy (zakonoznawcy) wymienieni są 8 razy. Tylko jeden z nich człowiek o imieniu Zenas wymieniony (Tyt 3:13) jest po imieniu.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Potężna będzie władza i pokój bez końca na tronie Dawida i w jego królestwie, gdyż utrwali ją i oprze na prawie i sprawiedliwości, odtąd aż na wieki. Dokona tego żarliwość Pana Zastępów. Pan zesłał słowo przeciwko Jakubowi, a ono spadło na Izraela.
Iz 9:6-7


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić