„Ponieważ wielu chlubi się według ciała - i ja będę się chlubił.”

Biblia Tysiąclecia: 2 List do Koryntian 11,18

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Daniela 10:21

Tytuł oryginalny
Prophetia Danielis
1Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna : intellexitque sermonem : intelligentia enim est opus in visione. 2In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus : 3panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies. 4Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris. 5Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo : 6et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens : et brachia ejus, et qu deorsum sunt usque ad pedes, quasi species ris candentis : et vox sermonum ejus ut vox multitudinis. 7Vidi autem ego Daniel solus visionem : porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. 8Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc : et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. 9Et audivi vocem sermonum ejus : et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hrebat terr. 10Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum. 11Et dixit ad me : Daniel vir desideriorum, intellige verba qu ego loquor ad te, et sta in gradu tuo : nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. 12Et ait ad me : Noli metuere, Daniel : quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua : et ego veni propter sermones tuos. 13Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus : et ecce Michal, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum. 14Veni autem ut docerem te qu ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies. 15Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui. 16Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea : et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me : Domine mi, in visione tua dissolut sunt compages me, et nihil in me remansit virium. 17Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo ? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. 18Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me, 19et dixit : Noli timere, vir desideriorum : pax tibi : confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi : Loquere, domine mi, quia confortasti me. 20Et ait : Numquid scis quare venerim ad te ? et nunc revertar ut prlier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Grcorum veniens. 21Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis : et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michal princeps vester.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Także i Jakuba, i Jana, synów Zebedeusza, którzy byli towarzyszami Szymona. Wtedy Jezus rzekł do Szymona: Nie bój się, od tej pory ludzi łowić będziesz.
Łuk 5:10

W Chrystusie

Według tego jak zostaliście nauczeni. W nim ugruntowani, budowani i umacniani w wierze; w niej obfitując wśród dziękczynienia.
NBG Kol 2:7

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Zanim Jeroboam został królem w Izraelu był sługą Króla Salomona (I Król 11:26).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Zaprawdę, zaprawdę, powiadam wam, kto słucha słowa mego i wierzy temu, który mnie posłał, ma żywot wieczny i nie stanie przed sądem, lecz przeszedł ze śmierci do żywota.
Jan 5:24


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić