Clementine Vulgate
Księga Amosa 2:1
Tytuł oryginalnyProphetia Amos
[Hc dicit Dominus :Super tribus sceleribus Moab,et super quatuor non convertam eum,eo quod incenderit ossa regis Idum usque ad cinerem.
[Hc dicit Dominus :Super tribus sceleribus Juda,et super quatuor non convertam eum,eo quod abjecerit legem Dominiet mandata ejus non custodierit :deceperant enim eos idola sua,post qu abierant patres eorum.
Hc dicit Dominus :Super tribus sceleribus Isral,et super quatuor non convertam eum,pro eo quod vendiderit pro argento justum,et pauperem pro calceamentis.
Qui conterunt super pulverem terr capita pauperum,et viam humilium declinant :et filius ac pater ejus ierunt ad puellam,ut violarent nomen sanctum meum.
Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare,et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.
Ego autem exterminavi Amorrhum a facie eorum,cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus,et fortis ipse quasi quercus ;et contrivi fructum ejus desuper,et radices ejus subter.
Ego sum qui ascendere vos feci de terra gypti,et duxi vos in deserto quadraginta annis,ut possideretis terram Amorrhi.
Et suscitavi de filiis vestris in prophetas,et de juvenibus vestris nazaros.Numquid non ita est, filii Isral ? dicit Dominus.
Et peribit fuga a veloce,et fortis non obtinebit virtutem suam,et robustus non salvabit animam suam :
et tenens arcum non stabit,et velox pedibus suis non salvabitur,et ascensor equi non salvabit animam suam :
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?