Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 8:23
Tytuł oryginalnyEvangelium secundum Matthæum
Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod prcepit Moyses, in testimonium illis.
Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.
Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Isral.
Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno clorum :
Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : [Ipse infirmitates nostras accepit :et grotationes nostras portavit.]
Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patream meum.
et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat.
Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos, perimus.
Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modic fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dmonia, de monumentis exeuntes, svi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ?
Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per prceps in mare : et mortui sunt in aquis.
Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dmonia habuerant.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?