Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 7:8
Tytuł oryginalnyEvangelium secundum Matthæum
In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
aut quomodo dicis fratris tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ?
Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in clis est, dabit bona petentibus se ?
Omnia ergo qucumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hc est enim lex, et prophet.
Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, qu ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces :
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum clorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in clis est, ipse intrabit in regnum clorum.
Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ?
Omnis ergo qui audit verba mea hc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui dificavit domum suam supra petram,
et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram.
Et omnis qui audit verba mea hc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui dificavit domum suam super arenam :
et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?