„Daj część siedmi i ośmi, bo nie wiesz, co za złe będzie na ziemi.”

Biblia Jakuba Wujka: Księga Koheleta 11,2

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 16:11

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Matthæum
16:1
Et accesserunt ad eum pharisi et sadduci tentantes : et rogaverunt eum ut signum de clo ostenderet eis.
16:2
At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim clum.
16:3
Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste clum.
16:4
Faciem ergo cli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum qurit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jon prophet. Et relictis illis, abiit.
16:5
Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.
16:6
Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisorum et sadducorum.
16:7
At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus.
16:8
Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modic fidei, quia panes non habetis ?
16:9
Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?
16:10
neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?
16:11
Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisorum et sadducorum ?
16:12
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisorum et sadducorum.
16:13
Venit autem Jesus in partes Csare Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?
16:14
At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.
16:15
Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ?
16:16
Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi.
16:17
Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in clis est.
16:18
Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram dificabo Ecclesiam meam, et port inferi non prvalebunt adversus eam.
16:19
Et tibi dabo claves regni clorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in clis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in clis.
16:20
Tunc prcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.
16:21
Exinde cpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
16:22
Et assumens eum Petrus, cpit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.
16:23
Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea qu Dei sunt, sed ea qu hominum.
16:24
Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
16:25
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
16:26
Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, anim vero su detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ?
16:27
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.
16:28
Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

A ponieważ jesteście synami, przeto Bóg zesłał Ducha Syna swego do serc waszych, wołającego: Abba, Ojcze!
Gal 4:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Córka Jaira miała 12 lat gdy Jezus wskrzesił ją z martwych (Łuk 8:41-42, Łuk 8:49-56).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Aby każdy, kto weń wierzy, nie zginął, ale miał żywot wieczny. Albowiem tak Bóg umiłował świat, że Syna swego jednorodzonego dał, aby każdy, kto weń wierzy, nie zginął, ale miał żywot wieczny.
Jan 3:15-16


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić