„A on im powiedział: Bądźcie spokojni! Nie bójcie się! Bóg wasz, Bóg ojca waszego dał wam ten skarb do waszych torb. Wasze pieniądze doszły do mnie! I przywiódł do nich Symeona.”

Biblia Tysiąclecia: Księga Rodzaju 43,23

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Marka 8:25

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Marcum
8:1
In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :
8:2
Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :
8:3
et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.
8:4
Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?
8:5
Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.
8:6
Et prcepit turb discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turb.
8:7
Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.
8:8
Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
8:9
Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.
8:10
Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
8:11
Et exierunt pharisi, et cperunt conquirere cum eo, qurentes ab illo signum de clo, tentantes eum.
8:12
Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum qurit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
8:13
Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
8:14
Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi.
8:15
Et prcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisorum, et fermento Herodis.
8:16
Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus.
8:17
Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc ccatum habetis cor vestrum ?
8:18
oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini,
8:19
quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.
8:20
Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem.
8:21
Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?
8:22
Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei ccum, et rogabant eum ut illum tangeret.
8:23
Et apprehensa manu cci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
8:24
Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.
8:25
Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.
8:26
Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.
8:27
Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Csare Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?
8:28
Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
8:29
Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus.
8:30
Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
8:31
Et cpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.
8:32
Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cpit increpare eum.
8:33
Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis qu Dei sunt, sed qu sunt hominum.
8:34
Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.
8:35
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
8:36
Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum anim su faciat ?
8:37
Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?
8:38
Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.
8:39
Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

A oni zwyciężyli go przez krew Baranka i przez słowo świadectwa swojego, i nie umiłowali życia swojego tak, by raczej je obrać niż śmierć.
Obj 12:11

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Uczeń Jezusa Tomasz był także zwany Didymus (co oznacza po grecku "bliźniak") (Jan 11:16, Jan 20:24, Jan 21:2).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Kto ma uszy, niechaj słucha, co Duch mówi do zborów. Zwycięzcy dam nieco z manny ukrytej i kamyk dam mu biały, a na kamyku tym wypisane nowe imię, którego nikt nie zna, jak tylko ten, który je otrzymuje.
Obj 2:17


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić