Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Marka 6:40
Tytuł oryginalnyEvangelium secundum Marcum
et facto sabbato cpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hc omnia ? et qu est sapientia, qu data est illi, et virtutes tales, qu per manus ejus efficiuntur ?
Nonne hic est faber, filius Mari, frater Jacobi, et Joseph, et Jud, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.
Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
Et prcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona s,
et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.
Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galil :
cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puell : Pete a me quod vis, et dabo tibi :
Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptist.
Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :
Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.
Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prvenerunt eos.
Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cpit docere multa.
Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora prteriit :
Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.
Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in clum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.
Et statim cogit discipulos suos ascendere navim, ut prcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat prterire eos.
Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.
et percurrentes universam regionem illam, cperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?