„Tu jest [potrzebna] mądrość. Kto ma rozum, niech liczbę Bestii przeliczy: liczba to bowiem człowieka. A liczba jego: sześćset sześćdziesiąt sześć.”

Biblia Tysiąclecia: Apokalipsa św. Jana 13,18

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Marka 10:14

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Marcum
10:1
Et inde exsurgens venit in fines Jud ultra Jordanem : et conveniunt iterum turb ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.
10:2
Et accedentes pharisi interrogabant eum : Si licet vero uxorem dimittere : tentantes eum.
10:3
At ille respondens, dixit eis : Quid vobis prcepit Moyses ?
10:4
Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
10:5
Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis prceptum istud :
10:6
ab initio autem creatur masculum et feminam fecit eos Deus.
10:7
Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhrebit ad uxorem suam :
10:8
et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.
10:9
Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
10:10
Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.
10:11
Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
10:12
Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mchatur.
10:13
Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
10:14
Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.
10:15
Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
10:16
Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
10:17
Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam ternam percipiam ?
10:18
Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.
10:19
Prcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudum feceris, honora patrem tuum et matrem.
10:20
At ille respondens, ait illi : Magister, hc omnia observavi a juventute mea.
10:21
Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, qucumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in clo : et veni, sequere me.
10:22
Qui contristatus in verbo, abiit mrens : erat enim habens multas possessiones.
10:23
Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !
10:24
Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !
10:25
Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
10:26
Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?
10:27
Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.
10:28
Et cpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
10:29
Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
10:30
qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sculo futuro vitam ternam.
10:31
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
10:32
Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et prcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cpit illis dicere qu essent ei eventura.
10:33
Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :
10:34
et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.
10:35
Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
10:36
At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?
10:37
Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
10:38
Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ?
10:39
At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini :
10:40
sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
10:41
Et audientes decem, cperunt indignari de Jacobo et Joanne.
10:42
Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.
10:43
Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :
10:44
et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
10:45
Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
10:46
Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Tim Bartimus ccus, sedebat juxta viam mendicans.
10:47
Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.
10:48
Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
10:49
Et stans Jesus prcepit illum vocari. Et vocant ccum, dicentes ei : Animquior esto : surge, vocat te.
10:50
Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
10:51
Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Ccus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.
10:52
Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

Kto zaś łączy się z Panem, jest z nim jednym duchem.
I Kor 6:17

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Cynamon wymieniony jest 4 razy w Biblii: (II Mojż 30:23, Przyp 7:17, PnP 4:14, Obj 18:13).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Potężna będzie władza i pokój bez końca na tronie Dawida i w jego królestwie, gdyż utrwali ją i oprze na prawie i sprawiedliwości, odtąd aż na wieki. Dokona tego żarliwość Pana Zastępów.
Iz 9:6


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić