Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 7:50
Tytuł oryginalnyEvangelium secundum Lucam
Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.
At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi prstes :
Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres :
propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus.
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit.
Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Isral tantam fidem inveni.
Et factum est : deinceps ibat in civitatem qu vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.
Cum autem appropinquaret port civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris su : et hc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa.
Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge.
Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam.
Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?
Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?
(In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et ccis multis donavit visum.)
Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni qu audistis et vidistis : quia cci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :
Et cum discessissent nuntii Joannis, cpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?
Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui prparabit viam tuam ante te.
Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.
Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.
Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dmonium habet.
Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
Rogabat autem illum quidam de pharisis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisi discubuit.
Et ecce mulier, qu erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisi, attulit alabastrum unguenti :
et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.
Videns autem pharisus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique qu et qualis est mulier, qu tangit eum : quia peccatrix est.
Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?