„I powiedziałem do niej: Pozostaniesz u mnie przez wiele dni. Nie będziesz uprawiała nierządu ani nie będziesz należała do innego mężczyzny, a ja też będę dla ciebie.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Księga Ozeasza 3,3

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 7:3

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
7:1
Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.
7:2
Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus.
7:3
Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.
7:4
At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi prstes :
7:5
diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse dificavit nobis.
7:6
Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres :
7:7
propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus.
7:8
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit.
7:9
Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Isral tantam fidem inveni.
7:10
Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.
7:11
Et factum est : deinceps ibat in civitatem qu vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.
7:12
Cum autem appropinquaret port civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris su : et hc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa.
7:13
Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere.
7:14
Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge.
7:15
Et resedit qui erat mortuus, et cpit loqui. Et dedit illum matri su.
7:16
Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam.
7:17
Et exiit hic sermo in universam Judam de eo, et in omnem circa regionem.
7:18
Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.
7:19
Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?
7:20
Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?
7:21
(In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et ccis multis donavit visum.)
7:22
Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni qu audistis et vidistis : quia cci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :
7:23
et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.
7:24
Et cum discessissent nuntii Joannis, cpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?
7:25
Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
7:26
Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam :
7:27
hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui prparabit viam tuam ante te.
7:28
Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.
7:29
Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.
7:30
Pharisi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
7:31
Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ?
7:32
Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.
7:33
Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dmonium habet.
7:34
Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
7:35
Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.
7:36
Rogabat autem illum quidam de pharisis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisi discubuit.
7:37
Et ecce mulier, qu erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisi, attulit alabastrum unguenti :
7:38
et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.
7:39
Videns autem pharisus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique qu et qualis est mulier, qu tangit eum : quia peccatrix est.
7:40
Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.
7:41
Duo debitores erant cuidam fneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
7:42
Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ?
7:43
Respondens Simon dixit : stimo quia is cui plus donavit. At ille dixit : Recte judicasti.
7:44
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
7:45
Osculum mihi non dedisti : hc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
7:46
Oleo caput meum non unxisti : hc autem unguento unxit pedes meos.
7:47
Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
7:48
Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.
7:49
Et cperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ?
7:50
Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

Ale teraz wy, którzy niegdyś byliście dalecy, staliście się w Chrystusie Jezusie bliscy przez krew Chrystusową.
Efez 2:13

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Noszenie wody przez kobiety było w czasach Biblijnych czymś normalnym. Jednakże kiedy Jezus posłał Piotra i Jana aby przygotowali miejsce na Paschę powiedział im "spotkacie mężczyznę niosącego wodę" i pójdziecie za nim. Było to dla nich znakiem (Łuk 22:7-13, Mar 14:12-16).
Mężczyzna niosący wodę

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Nadejdą dla ciebie czasy bezpieczne. Bogactwem zbawienia to mądrość i poznanie, bojaźń przed Panem to jego skarb.
Iz 33:6


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić